ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput II 第IX巻 第II章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 281A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 9.2.1

1

Scripturae quibus abutuntur Ariani. Cur earum sensum non assequantur. --Et haec quidem quamvis ita se ut sunt habeant, quia naturalis ex Deo Deus non potest nisi in ea nativitatis suae natura esse qua Deus est, et viventis naturae indifferens unitas inseparabilis a se est sub viventis nativitate naturae: tamen per fidei evangelicae salutarem confessionem subrepunt haeretici ad veritatis excidium, ut naturalem Filio detrahant unitatem, dum aliter atque ad aliud dicta, aliter atque in aliud intelligenda componunt.

PL 10, 281A

アレイオス派が悪用する聖書の箇所。彼らがその意味を捉えられない理由。――以上のことは、実際そうであるとおりであって、本性的に神から出た神は、自らの誕生の本性において、神である本性のうちにしか存在しえず、生ける本性の異ならない一体性は、生ける本性の誕生のもとで自らから分かたれえない。それにもかかわらず異端者たちは、福音の信仰の救いをもたらす告白を通して忍び寄り、真理の破壊に至る。すなわち、ある仕方で、ある事柄に向けて語られたものを、別の仕方で、別の事柄へ向けて理解されるべきものとして組み立て、子から本性的一体性を奪うのである。

De Trinitate libri XII 9.2.2

2

Negantes itaque Dei filium, utuntur ea auctoritate qua dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18) : ut quia unum Deum professio ejus locuta sit, quidquid illud exinde in Dei nomine erit, jam non in natura Dei maneat, quia Deus unus est.

PL 10, 281B

こうして神の子を否定しながら、彼らは次の権威を用いる。彼が「なぜ私を善いと言うのか。唯一の神のほかに、善い者はいない」(マルコ10:18)と語ったというのである。その言明が唯一の神を語った以上、そこから神の名において存在するものはすべて、もはや神の本性にとどまらない、神は唯一だからだ、というのである。

De Trinitate libri XII 9.2.3

3

Atque ut id, quod ipse Deus dicitur, nuncupatione potius quam veritate sit; hinc confirmare nituntur, quia dixerit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3) .

PL 10, 281B

また、彼自身が神と呼ばれるのは、真実によるよりもむしろ呼称によるにすぎないとして、次の語からそれを確証しようとする。彼が「永遠の命とは、彼らが汝を唯一の真の神として知ることである」(ヨハネ17:3)と語ったというのである。

De Trinitate libri XII 9.2.4

4

Et ut extra proprietatem veri Dei sit, id adjiciunt: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) . Tentant quoque et illud: Pater major me est (Joan. XIV, 28) .

PL 10, 281B

また、真の神の固有性の外にあるとするために、こう付け加える。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。彼らはまた次の語も持ち出す。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。

De Trinitate libri XII 9.2.5

5

Postremo jam tamquam indissolubili abnegatae divinitatis professione subvertisse se fidem Ecclesiae gloriantur, cum relegunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, nec Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32) .

PL 10, 281C

最後に、彼らは、否認された神性の解消しえない宣言をもって教会の信仰を覆したと、勝ち誇る。次の箇所を読み返すときである。「その日、その時については、誰も知らない。天にいる天使たちも、子も知らない。父だけが知る」(マルコ13:32)。

De Trinitate libri XII 9.2.6

6

Non enim videtur exaequabilis per nativitatem esse natura, quae ignorationis sit necessitate diversa; et Pater sciendo ac Filius nesciendo manifestent dissimilitudinem divinitatis: quia et ignorare Deus nihil debeat, et ignorans non comparandus sit ad scientem.

PL 10, 282A

無知という必然によって異なる本性が、誕生によって等しいものでありうるとは見えない、と彼らは言う。父は知ることによって、子は知らないことによって、神性の不同を示している。神は何も知らないはずがなく、知らない者は知る者と比べられるべきではないからだ、というのである。

De Trinitate libri XII 9.2.7

7

Sed haec omnia, nec ratione intelligentes, nec temporibus discernentes, nec sacramentis evangelicis apprehendentes, nec dictorum virtutibus sentientes, stulto atque imperito furore adversus divinitatis naturam loquuntur, ad implendas aures ignorantium sola haec et nuda memorantes, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis: cum dictorum intelligentia aut ex praepositis aut ex consequentibus expetatur.

PL 10, 282A

しかし彼らは、これらすべてについて、理によって理解せず、時を区別せず、福音の秘義をつかまず、語られたことの力を感じ取ることもなく、愚かで無知な狂気をもって神性の本性に逆らって語る。無知な者たちの耳を満たすために、これらの語だけを裸のまま持ち出し、その解決も理由も黙したままである。語られたことの理解は、先立つ文脈か後続する文脈から求められるべきであるのに。