De Trinitate libri XII 7.30.1
Comparationum quis usus. --Et haec, ut dixi, ad intelligentiam fidei tantum comparata sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut nos potius intelligentiam invisibilium ex corporalibus sumeremus, non utique ut aliquod naturae Dei satisfaceret comparationis exemplum: cum dignum et justum esset testanti de se Deo credere.
PL 10, 225A比較の用途。――そして、私が述べたように、これらは信仰の理解のためにのみ比較として用いられたのであり、神の尊厳のためではない。我々が、見えないものの理解を、物体的なものから得るようにするためであって、神の本性にふさわしい何らかの比較の範例を挙げるためではない。自らについて証する神を信じることが、ふさわしく正しいのに。
De Trinitate libri XII 7.30.2
Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, posset intelligi: idcirco secundum illud jam etiam superius memoratum a nobis Domini dictum: Quod de carne nascitur, caro est: quod autem de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6) , quia Deus spiritus est, utile existimavimus haec pro parte inserere comparationis exempla: ne mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae nobis professionis intelligentiam ex aliquo naturalia creaturarum exempla praestarent.
PL 10, 225Bしかし、異端の狂気が素朴な者たちの信仰を乱し、物体的な比較によらなければ理解しがたいことは、神について信じられるべきでないとするので、我々が先に述べた主の言葉に従い、「肉から生まれたものは肉であり、霊から生まれたものは霊である」(ヨハネ3:6)、神は霊であるのだから、これらの比較の範例を部分的に挿入することが有益と考えた。被造物の本性的な範例が、神の告白の理解を我々に何らかの形で与えるのに、彼が自らの告白について偽っていると見なされることのないようにである。