De Trinitate libri XII 3.23.1
Filius a Patre subsistentia non natura discernitur. Ut imago, omnia habet quae Pater. --Audis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quid discindis et distrahis Filium a Patre? Unum sunt: scilicet is qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est.
PL 10, 91B子は父から、存立によって区別され、本性によっては区別されない。像として、父のもつすべてを持つ。――汝は聞く。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。なぜ汝は、子を父から切り裂き、引き離すのか。彼らは一つである。すなわち、存在する者が、そこから存在する者のうちにもないようなものを、何一つ持たないということである。
De Trinitate libri XII 3.23.2
Cum audis Filium dicentem: Ego et Pater unum sumus; personis rem accommoda, gignenti et genito professionis suae permitte sententiam. Sint unum, ut sunt qui genuit et qui genitus est. Cur naturam excludis? cur veritatem interimis?
PL 10, 91B子が「私と父とは一つである」と言うのを聞くとき、事柄を位格に適合させよ。生む者と生まれた者に、自らの告白の言い分を許せ。彼らは、生んだ者と生まれた者であるように、一つであるとせよ。なぜ汝は本性を除外するのか。なぜ真理を殺すのか。
De Trinitate libri XII 3.23.3
Audis: Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 38) : et hoc de Patre et Filio Filii opera testantur.
PL 10, 92A汝は聞く。「父は私のうちに、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。子の業もまた、このことを父と子について証ししている。
De Trinitate libri XII 3.23.4
Non corpus ( al. ut corpus) per intelligentiam nostram corpori immittimus, neque ut aquam vino infundimus: sed eamdem in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur.
PL 10, 92A我々は、我々の理解によって、体を(別本では「体のように」)体に押し込むのでも、水をぶどう酒に注ぎ込むのでもない。むしろ、双方における力の同じ類似と、神性の同じ充満とを、告白する。
De Trinitate libri XII 3.23.5
Omnia enim Filius accepit a Patre, et est Dei forma, et imago substantiae ejus. Eum enim ab eo qui est: imago substantiae tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit.
PL 10, 92A実際、子は父からすべてを受けた。そして神の形であり、その実体の像である。彼を、存在する者から区別するのは、実体の像であって、それはただ存立を信じさせるためであり、本性の何らかの相違を理解させるためではない。
De Trinitate libri XII 3.23.6
Patrem autem in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius, nec Filius imperfectus a Patre est. Imago sola ( hoc est solitaria) non est, et similitudo non sibi est.
PL 10, 92A父が子のうちに、子が父のうちにあることは、双方における神性の充満が完全であることである。子は父の減少ではなく、子は父から出た不完全な者でもないからである。像は単独のもの(すなわち「孤立したもの」)ではなく、類似は自らだけにあるのではない。
De Trinitate libri XII 3.23.7
Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim aliunde est, quod in omnibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit.
PL 10, 92B神に似たものは、自らから出たもののほかにはありえない。すべてにおいて似ているものは、ほかから来るのではないからである。また、一方の他方への類似は、二者に相違が混じることを許さない。
De Trinitate libri XII 3.23.8
Ne similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , invicem esse sui similes, in eo quod similitudinem nostram dicat, ostendit.
PL 10, 92B似た者たちを取り替えてはならない。真理によって区別されぬものを、互いに引き離してはならない。「我々の像に、我々に似せて、人を作ろう」(創世記1:26)と言った者は、「我々に似せて」と言うことで、彼らが互いに似た者であることを示している。
De Trinitate libri XII 3.23.9
Ne contigeris, ne contrectaveris, ne corruperis. Tene naturae nomina, tene Filii professionem. Nolo aduleris, ut Filium de tuo laudes: bene habet, ut iis quae sunt scripta contentus sis.
PL 10, 92B触れてはならない、弄んではならない、損なってはならない。本性の名を守れ。子の告白を守れ。私は、汝が追従して、汝自身のものによって子を賛美することを望まない。書かれたことに満足するのが善い。