ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XXI 第VI巻 第XXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 173A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 6.21.1

1

Quam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma. --Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum.

PL 10, 173A

彼の、子と父との等しさについての信仰がいかに堅固であるか、またなぜ堅固であるか。――私は、これらの者たちから、私が保っているものを教えられ、これらによって癒しがたく染め上げられた。全能の神よ、赦せ。私はこれらにおいて改められえないし、これらとともに死ぬこともできるのだから。

De Trinitate libri XII 6.21.2

2

Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum.

PL 10, 173A

私が思うに、この今の世の時代は、これらの最も不敬な教師たちを、遅れて生み出した。汝が教え導いた私の信仰は、これらの師を、遅くになって持った。これらの名を聞いたこともないうちに、私は汝をそのように信じ、汝によってそのように新たに生まれ、その時から、そのように汝のものである。

De Trinitate libri XII 6.21.3

3

Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo.

PL 10, 173A

汝を全能であると私は知っている。汝と、汝の独り子自身だけが知る、語りえない誕生の理を、私は期待しない。実際、汝にとって不可能なものは何もなく、汝から生まれた子は、汝の全能の力によるものと私は疑わない。疑うなら、私はすでに汝を全能ではないと否むことになるだろう。

De Trinitate libri XII 6.21.4

4

Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint.

PL 10, 173B

汝が善であることを、私は自分の誕生からも学んだ。それゆえ、汝が独り子の誕生において、汝の善きものを惜しまないと私は確信する。私は信じる、汝のものは彼のものであり、彼のものは汝のものであると。

De Trinitate libri XII 6.21.5

5

Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est.

PL 10, 173B

世界の創造そのものも、汝が知恵ある者であることを私に示した。汝が、汝の知恵を、似ないものとしてではなく汝から生んだことを、私は知っている。まことに汝は私にとって唯一の神である。だが私は、汝なる神から出た者のうちに、汝のものでないものが内在しているとは信じない。

De Trinitate libri XII 6.21.6

6

Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse.

PL 10, 173B

そして、もしそれが私への罪状であるなら、私が汝の子を通して、律法にも預言者たちにも使徒たちにも、あまりに信じすぎたことについて、私を裁け。