ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput VII 第III巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 79B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 3.7.1

1

Haec non sui causa egit Christus, sed ut humanum de Dei rebus judicandi pruritum retunderet. --Non habent itaque divina adulationem, nec subest Deo ad placendum fallendumque simulatio.

PL 10, 79B

キリストはこれらのことを自分のために行ったのではなく、神のことがらについて判断したがる人間のむず痒さをくじくために行った。――それゆえ、神のことがらには追従がなく、神には、気に入られ欺くための偽りは存しない。

De Trinitate libri XII 3.7.2

2

Haec filii Dei opera non de jactantiae studio sunt profecta: neque enim ille, cui innumerabilia millia millium angelorum serviunt, adulatus est homini. Quid enim eorum quae nostra sunt indigebat, per quem sunt universa quae nostra sunt?

PL 10, 79B

神の子のこれらの業は、誇示の熱意から出たものではない。数えきれない千の千倍の天使が仕える者が、人間に媚びたのではないからである。我々のものであるすべてがその者によってある者が、我々のもののうち何を必要としたであろうか。

De Trinitate libri XII 3.7.3

3

An honorem a nobis expostulabat, nunc a somno stupidis, nunc de luxu noctium fessis, nunc post rixas et caedes dierum male consciis, nunc post convivia ebriis, quem Archangeli, et Dominatus, et Principatus, et Potestates sine somno, sine occupatione, sine crimine aeternis et indefessis in coelo vocibus laudant: et laudant, quia ipse invisibilis Dei imago omnes in se creaverit, saecula fecerit, coelum firmaverit, astra distinxerit, terram fundaverit, abyssos demerserit; ipse deinceps homo natus sit, mortem vicerit, portas inferi fregerit, cohaeredem sibi plebem acquisiverit, carnem in aeternitatis gloriam ex corruptione transtulerit.

PL 10, 79C

あるいは彼は、我々から栄誉を求めたであろうか。ときに眠りで鈍り、ときに夜々の放縦で疲れ、ときに日々の争いと殺戮のあとで良心にやましさを覚え、ときに宴のあとで酔っている我々から。天では、大天使たち、主権、統治、権力が、眠らず、仕事に追われず、罪なくして、永遠で疲れを知らぬ声で彼を賛美しているというのに。彼らが賛美するのは、彼自身が見えざる神の像として、万物を自らにおいて造り、世々を作り、天を固め、星々を分かち、地を据え、深淵を沈め、ついで人として生まれ、死に打ち勝ち、冥界の門を砕き、民を共同の相続人として自らのために獲得し、肉を朽ちから永遠の栄光へと移したからである。

De Trinitate libri XII 3.7.4

4

Nihil ergo iste eguit a nobis, ut haec eum apud nos inenarrabilia et inintelligibilia opera tamquam egentem laudis ornarent.

PL 10, 79C

それゆえ彼は、我々から何も必要としなかった。語りえず理解しえないこれらの業が、賛美を欠いた者のように彼を飾って、我々のあいだで引き立てる必要などなかったのである。

De Trinitate libri XII 3.7.5

5

Sed providens Deus nequitiae et stultitiae humanae errorem, et sciens eo usque infidelitatem prorupturam esse, ut sibi de Dei rebus judicium praesumeret, audaciam nostram earum, de quibus ambigeretur, rerum vicit exemplis.

PL 10, 79D

しかし神は、人間の邪悪と愚かさの迷いを予見し、不信仰がやがて、神のことがらについて自らに判断を許すほどにまで噴き出すであろうことを知って、疑いが持たれるであろうことがらの範例によって、我々の大胆さを打ち負かした。