ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput II 第VIII巻 第II章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 237B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 8.2.1

1

Hoc tempus sibi obvenisse sentit Hilarius. Quid jam ea in re perfecerit. Quam viam contra haereticos teneat. --Ac mihi quidem ea nunc commemorandae hujus sententiae apostolicae fuit causa, quia homines mente perversi, et professione fallaces, et spe inanes, et sermone viperei, contradicendi nobis necessitatem imponunt: dum lethales doctrinas, et morbidas intelligentias, et corruptas voluntates, simplicitati audientium per speciem religionis insinuant: id apud eos praetermissa apostolicae praedicationibus sinceritate agentes, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne Deus deus sit, ne fides fides sit.

PL 10, 237B

ヒラリウスは、この時が自分に訪れたと感じる。この点でこれまで何を成し遂げたか。異端者に対してどの道を取るか。――さて、私が今この使徒の言葉を思い起こすことになったのは、心のねじれた者、偽りの信仰告白をする者、空しい望みをもつ者、蝮のような言葉を語る者たちが、我々に反駁の必要を課しているからである。彼らは宗教の外見のもとに、致命的な教えと病んだ理解と堕落した意志とを、聞く者たちの素朴さに忍び込ませる。その際、使徒の宣教に見られる誠実さを捨て去り、彼らのもとで、父が父でなく、子が子でなく、神が神でなく、信仰が信仰でなくなるようにしているのである。

De Trinitate libri XII 8.2.2

2

Quorum vesanis mendaciis renitentes usque eo jam sermonem responsionis nostrae tetendimus, ut cum (Lib. IV) Deum et Deum, et (Lib. V) verum Deum in vero Deo demonstrassemus ex lege; tum deinde (Lib. VI) perfectam ac veram unigeniti Dei nativitatem ex evangelicis atque apostolicis doctrinis ostenderemus; postremo (Lib. VII) ut verum Deum Dei filium et indifferentis a Patre naturae, eodem praedicationis nostrae cursu doceremus: ita ut nec singularem Deum fides Ecclesiae, nec duos deos profiteretur; cum nec nativitas Dei solitarium Deum sineret, nec nativitas perfecta diversarum naturarum nomina in diis duobus admitteret.

PL 10, 257C

彼らの狂った偽りに抗して、我々は応答の言葉を、次のところまで進めてきた。すなわち、まず(第4巻)で、神と神、また(第5巻)で真の神における真の神を律法から示し、次に(第6巻)で、独り子なる神の完全で真実の誕生を福音書と使徒の教えから明らかにし、最後に(第7巻)で、神の子が真の神であり、父と異ならない本性の者であることを、同じ宣べ伝えの歩みのうちで教えた。その結果、教会の信仰は、単独の神を告白するのでもなく、二人の神々を告白するのでもない。神の誕生は孤独な神を認めず、また完全な誕生は、異なる本性の名を二人の神々のうちに認めないからである。

De Trinitate libri XII 8.2.3

3

Duplex autem nobis in refellendis eorum vaniloquiis cura est, ut primum quae sunt sancta et perfecta et sana doceamus, neque sermo noster per deflexus quosdam atque anfractus oberrans, et ex deviis atque erraticis cuniculis emergens, veritatem quaerat potius quam ostendat: tum deinde ut quae ab illis inanium ac fallacium sententiarum argutiis ad speciem veri blandientis aptantur, ea ipsa conscientiae omnium ridicula esse et inepta pandamus.

PL 10, 257C

彼らの空言を論駁するにあたって、我々の関心は二重である。第一に、聖なるもの、完全なもの、健全なものを教えることであり、我々の言葉が、いくつもの逸れ道や曲がりくねりのうちでさまよい、逸脱した迷路のような坑道から出てきて、真理を示すよりも探し求めるだけに終わることがないようにするためである。第二に、彼らが空しく欺く命題の巧妙な議論によって、もっともらしい真理の外見に合わせて仕立てているものが、すべての者の良心にとって滑稽で愚かなものであることを明らかにするためである。

De Trinitate libri XII 8.2.4

4

Non enim sufficit nobis docuisse quae pia sunt, nisi piissima ea esse per id intelligantur, dum quae impia sunt refelluntur.

PL 10, 257C

敬虔なことを教えただけでは、我々には十分でない。不敬虔なことが論駁されることによってこそ、それらが最も敬虔であることが理解されるのである。