De Trinitate libri XII 7.11.1
Filius cur verbum, sapientia et virtus cognominetur. Filius est, ut dicitur, Deus. --At vero hic Verbum Deus est: res existit in Verbo, Verbi res enuntiatur in nomine.
PL 10, 207B子はなぜ言葉、知恵、力と呼ばれるか。子は、言われるとおり神である。――しかしここでは、言葉は神である。事柄は言葉のうちに存在し、言葉の事柄は名において告げられる。
De Trinitate libri XII 7.11.2
Verbi enim appellatio in Dei filio de sacramento nativitatis est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen: quae cum in Deum filium cum substantia verae nativitatis exstiterint, Deo tamen, ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sint nata, non desunt.
PL 10, 207B「言葉」という呼称は、神の子において、誕生の秘義に由来する。知恵と力の名もそうである。これらは、真の誕生の実体を伴って神なる子のうちに存在するに至ったが、それでも、神から神へと生まれたものであるとはいえ、自らに固有のものとして神から欠けることはない。
De Trinitate libri XII 7.11.3
Non enim, sicut frequenter dictum a nobis est, divisionis in Filio, sed nativitatis sacramentum praedicamus. Nec separatio fuit imperfecta, sed progenies perfecta: quia nativitas non habet detrimentum generandi, cum profectum teneat nascendi.
PL 10, 207B我々がしばしば述べたように、我々は子における分割ではなく、誕生の秘義を宣べるのである。不完全な分離があったのではなく、完全な子孫がある。誕生は、生むことの損失を持たず、生まれることの前進を保つからである。
De Trinitate libri XII 7.11.4
Et idcirco earum rerum unigenito Deo aptata cognomina sunt, quae cum eum subsistentem ex nativitate consumment, tamen Patri insint ex indemutabilis virtute naturae.
PL 10, 208Aそれゆえ、それらの事柄の呼び名が、独り子なる神に適用されている。それらは、誕生によって存立する彼を完成させつつも、なお不変の本性の力によって父のうちにある。
De Trinitate libri XII 7.11.5
Unigenitus enim Deus verbum est, sed innascibilis Pater numquam omnino sine Verbo est: non quod prolatio vocis natura sit Filii; sed ex Deo Deus cum nativitatis veritate subsistens, ut a Patre proprius et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur, significatus in verbo est.
PL 10, 208A独り子なる神は言葉であるが、生まれざる父は決して言葉なしにあるのではない。声の発出が子の本性だというのではなく、神から神として誕生の真実をもって存立する者が、父に固有であり、本性の相違のなさによって父から不可分であることが教えられるように、言葉において示されたのである。
De Trinitate libri XII 7.11.6
Sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aut sensus efficax motus: sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem, his internarum rerum significata nominibus est.
PL 10, 208Aキリストが神の知恵であり力であるのも、通常理解されるような、内なる権力や理解の効力ある動きとしてではない。実体の真実を誕生によって保つ本性として、内的な事柄のこれらの名によって示されているのである。
De Trinitate libri XII 7.11.7
Non enim id, quod nascendo subsistit, potest id ipsum videri esse, quod unicuique semper internum est.
PL 10, 208B生まれることによって存立するものが、各々にとって常に内的なものと同一であると見えることはできないからである。
De Trinitate libri XII 7.11.8
Sed ex aeterno Deo patre unigenitus filius in subsistentem Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae divinitatis posset intelligi, per haec proprietatum nomina subsistens ostensus est, quibus ex quo substiterat non carebat.
PL 10, 208Bしかし、永遠の父なる神から、独り子である子が、存立する神へと生まれたので、父の神性の本性にとって異質でないと理解されうるように、これらの固有性の名によって、存立する者として示された。生まれ出たときから、彼はそれらを欠くことがなかったのである。
De Trinitate libri XII 7.11.9
Deus igitur qui est, non est aliud quam Deus. Nam cum audio, Et Deus erat Verbum; non dictum solum audio Verbum Deum, sed demonstratum intelligo esse quod Deus est: quia sicut superius in Moyse deo et in cognominatis diis per appellationem nomen adjectum sit; hic autem res significata substantiae est, cum dicitur, Deus erat.
PL 10, 208Bそれゆえ、神である者は、神以外の何ものでもない。「言葉は神であった」と聞くとき、私は、言葉が神と呼ばれただけだとは聞かず、神であるものとして示されたと理解する。なぜなら、上で、神とされたモーセや、神々と呼ばれた者たちにおいては、呼称によって名が付加されたのに対し、ここでは、「神であった」と言われるとき、実体の事柄が示されているからである。
De Trinitate libri XII 7.11.10
Esse enim non est accidens nomen, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.
PL 10, 208B「ある」とは付帯する名ではなく、存立する真実であり、とどまる原因であり、本性的な類の固有性だからである。