ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XLV 第VI巻 第XLV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 193C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 6.45.1

1

Filius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta. --At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus.

PL 10, 193C

固有の子であることが、はっきりと主張される。ローマ人への手紙はギリシア語で書かれた。――では、神の子についての使徒の信仰がいかなるものかを、理解しよう。

De Trinitate libri XII 6.45.2

2

Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?

PL 10, 193C

実際、彼は、教会の教えのために持ったあらゆる言説において、子の告白なしに父を語ったことは決してなかったが、それでも、この名の真実を、人間の言葉の表示が可能な限り示すために、こう言う。「これらについて何と言おうか。もし神が我々の味方であるなら、誰が我々に敵対するのか。」

De Trinitate libri XII 6.45.3

3

Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32) . Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen?

PL 10, 194A

「自らの固有の子を惜しまず、我々のために彼を引き渡した者が」(ローマ8:31、32)。固有性の名がある者に、なお養子の呼称があるだろうか。

De Trinitate libri XII 6.45.4

4

Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio.

PL 10, 194A

実に使徒は、神の我々への愛を示そうとして、神の愛の壮大さが、比較の類によって知られるように、神が固有の子を惜しまなかったと教えた。養子とされる者たちのために養子を、造られた者たちのために被造物を、ではなく、他者のために自らの子を、共に呼ばれる者たちのために固有の子を、である。

De Trinitate libri XII 6.45.5

5

Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset.

PL 10, 194A

言葉の力を求めよ。愛の大きさを理解するために。固有とは何かを秤にかけよ。真実を知らずにいないために。使徒は、多くの箇所で自らの、あるいは彼の、としばしば述べていたが、ここで初めて「固有の」子と言うのである。

De Trinitate libri XII 6.45.6

6

Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat.

PL 10, 194B

多くの写本は、翻訳者たちの単純な理解によって、この箇所で「固有の子」ではなく「彼の子」と書いているが、それでも、使徒が語った言語であるギリシア語は、ここで「彼の」というより「固有の」と呼んでいる。

De Trinitate libri XII 6.45.7

7

Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν, tamen in hoc loco secundum quod ait, ὅς γε τοῦ ἱδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet.

PL 10, 194B

共通の理解の感覚では、固有と彼の、との違いは大きくないとはいえ、使徒は、ほかのその他の言葉では、彼の子を、ギリシア語で「彼自身の子」と述べていたが、この箇所では、こう言うことにより、すなわち「固有の子を惜しまなかった者」と言うことにより、本性の真実〔底本は viritatem。veritatem と読む〕を、意味深く表現した。それは、先に養子の霊によって多くの子らを示した者が、今、固有性によって独り子なる神を子として示すためである。