ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXXIII 第XI巻 第XXXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 420C · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 11.33.1

1

Quatenus quod Christus sibi subjecit, subjecerit ei Pater. --Evacuatis itaque magistratibus, subjicientur inimici ejus. Ita autem subjicientur, ut ipse sibi subjiciat. Ita vero subjiciet, ut ei subjiciat Deus.

PL 10, 420C

キリストが自らに服従させるものを、父が彼に服従させるのは、どの範囲においてか。――したがって、支配が空しくされたのち、彼の敵は服従させられる。だがそれは、彼自身が自らに服従させるという仕方で服従させられる。そして彼が服従させるのは、神が彼に服従させるという仕方においてである。

De Trinitate libri XII 11.33.2

2

Anne ignoravit Apostolus dicti evangelici virtutem, cum ait: Nemo venit ad me, nisi pater meus adducat illum ad me (Joan. VI, 41) ; cum tamen scriptum sit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6)? ut nunc ipse sibi inimicos subjicit, et tamen Deus ei subjecit; omne per hoc opus ejus, Dei in eo esse opus testans.

PL 10, 420D

使徒は、福音の言葉の力を知らなかったのか。その言葉は言う〔ait の主語は明示されておらず、使徒が語ったようにも読めるが、福音の言葉(主の言葉)と取った〕。「私の父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ることはない」(ヨハネ6:41)。しかも「私を通さなければ、誰も父のもとに行かない」(ヨハネ14:6)とも書かれている。こうして彼は今、自ら敵を自らに服従させ、しかも神が彼に服従させたのである。それによって、彼のすべての業が、彼のうちにある神の業であることを証しつつ。

De Trinitate libri XII 11.33.3

3

Et cum non nisi per eum eundum ad Patrem sit; ad eum tamen, nisi Pater adduxerit, non venitur. Nam dum filius Dei intelligitur, paternae in eo naturae veritas discitur.

PL 10, 421A

そして彼を通してでなければ父のもとに行くことはないのに、父が引き寄せなければ彼のもとに来ることはない。神の子と理解されるとき、彼のうちにある父の本性の真理が学ばれるからである。

De Trinitate libri XII 11.33.4

4

Atque ita et cognito Filio Deus pater advocat, et credito Filio Pater suscipit: quia significatio et cognitio Patris in Filio sit per significationem in se Dei patris, religiosos nos in eum paterna religione perferentis.

PL 10, 421A

こうして、子が知られたとき父なる神は呼び寄せ、子が信じられたとき父は受け入れる。父の指し示しと認識とは子のうちにあり、それは子が自らのうちに父なる神を指し示すことによるからである。子は、父への敬虔によって、敬虔な者となった我々を父のもとへと運ぶ。

De Trinitate libri XII 11.33.5

5

Adducit ergo ita Pater, dum quod principale est pater creditur. Ad Patrem autem nemo vadit nisi per Filium: quia cessante in nobis fide Filii, ignorabilis Pater est, non adituris ad paternam religionem, nisi prius Filii veneratione suscepta.

PL 10, 421A

こうして父は引き寄せる。主要なことである、父が父であると信じられるとき、である。しかし子を通さなければ誰も父のもとへ行かない。我々のうちに子への信仰が止むなら、父は知りえないものであり、子への崇敬をまず受け入れなければ、父の敬虔へと近づけないからである。

De Trinitate libri XII 11.33.6

6

Atque ita Filio cognito, ad vitae nos aeternitatem Pater adducit et suscipit: et utrumque per Filium est, dum praedicatione per eum Patris, et perducit ad eum Pater, et ad Patrem ipse deducit.

PL 10, 421A

こうして子が知られたなら、父は我々を命の永遠へと引き寄せ、受け入れる。両方とも子によってである。子を通した父の宣教によって、父は彼のもとへ導き、彼自身は父のもとへ導くからである。

De Trinitate libri XII 11.33.7

7

Ad absolutiorem itaque dicti praesentis intelligentiam commemoratio sacramenti istius fuit necessaria, ut per Filium esset, quod Pater nos et adducit et suscipit: et per hoc intelligeremus, quatenus quod ipse sibi subjecit, Deus ei subjecit.

PL 10, 421B

したがって、この言葉のより完全な理解のために、この秘義の想起が必要であった。すなわち、父が我々を引き寄せ受け入れるということが、子を通してであるように、また、それによって、彼自身が自らに服従させるものを、神が彼に服従させるということが、どの範囲で成り立つかを我々が理解するためである。

De Trinitate libri XII 11.33.8

8

Dei scilicet in eo natura per nativitatem manente, et ea quae ipse agit agente: dum ita agit, ut ea Deus agat; et tamen ipse ea, quae Deus egerit, agat: ita tamen, ut in eo quod ipse agit, filius Dei agere intelligatur; in eo vero quod Deus agit, paternae in eo naturae ut in filio proprietas sentiatur exsistere.

PL 10, 421B

すなわち、神の本性が、誕生によって彼のうちにとどまり、彼自身が行うことを行い、彼が行う際には神がそれを行うよう行い、それでも彼自身が、神が行ったことを行う。しかも、彼自身が行うことにおいては神の子が行うと解され、神が行うことにおいては父の本性の固有性が、子として彼のうちにあると感じ取られるように、である〔独立奪格が続き、主語と述語の対応は定かでない。字面に沿って訳した〕。