ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XI 第V巻 第XI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 135C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 5.11.1

1

Filius ut persona alius a Patre, angelus Dei dictus est; Deus vero ut idem natura. Cur dictus sit angelus Dei. --Sed pergamus etiam nunc eo praedicationis nostrae itinere, quo lex sancta de Deo docuit. Angelus Dei ad Agar loquitur, et idem Angelus Deus est.

PL 10, 135C

子は位格として父とは別の者として、神の天使と呼ばれた。しかし本性においては同一であるから神である。なぜ神の天使と呼ばれたのか。――しかし、聖なる律法が神について教えた道に沿って、なお今も我々の宣べ伝えの歩みを進めよう。神の天使はハガルに語りかけ、その同じ天使が神である。

De Trinitate libri XII 5.11.2

2

Sed forte idcirco non Deus verus est, quia angelus Dei est. Inferioris enim naturae videtur hoc nomen: et ubi nuncupatio est generis alieni, ibi existimatur veritas ejusdem generis non inesse. Et quidem jam superior liber inanitatem hujus quaestionis ostendit.

PL 10, 135C

しかし、おそらく神の天使であるがゆえに、真の神ではない、というのだろうか。この名は、より低い本性のものと見えるからである。別の類に属する呼称があるところには、同じ類の真理は備わらないと考えられる。とはいえ前の書がすでに、この問いの空しさを示している。

De Trinitate libri XII 5.11.3

3

In angelo enim officii potius quam naturae intelligentia est. Et propheta mihi testis est, dicens: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4) . Urens igitur ignis ille ministri ejus sunt: et veniens spiritus, angeli ejus sunt.

PL 10, 136A

天使という語には、本性よりむしろ職務の理解があるからである。預言者も私の証人であり、こう言う。「その天使たちを霊とし、その仕える者たちを燃える火とする者」(詩篇103:4)。それゆえ燃える火は彼に仕える者たちであり、吹き来る霊は彼の天使たちである。

De Trinitate libri XII 5.11.4

4

Per haec enim nuntiorum, qui angeli nuncupantur, ac ministrorum ostenditur vel natura, vel virtus. Fit ergo hic spiritus angelus, vel hic ignis urens minister Dei: et haec natura eorum accipit nuntii et ministri officium.

PL 10, 136A

これらによって、天使と呼ばれる使者たちや、仕える者たちの本性、あるいは力が示されるからである。こうしてこの霊は天使となり、あるいはこの燃える火は神に仕える者となる。そしてこれらの本性は、使者、仕える者の職務を受け取るのである。

De Trinitate libri XII 5.11.5

5

Volens igitur lex, immo per legem Deus, personam paterni nominis intimare, Deum filium angelum Dei locuta est, id est, nuntium Dei. Significationem enim officii testatur in nuntio: naturae autem veritatem confirmavit in nomine, cum Deum dixit.

PL 10, 136A

それゆえ律法は、というより律法を通して神は、父という名の位格を示そうとして、子なる神を神の天使、すなわち神の使者と語った。使者という語で職務の指示を証し、他方「神」と言うことで、名において本性の真理を確証したのである。

De Trinitate libri XII 5.11.6

6

Hic autem nunc dispensationis est ordo, non generis. Non enim aliud quam Patrem et Filium praedicamus: et ita naturam nominum coaequamus, ut veritatem Dei teneat ex innascibili Deo Dei unigeniti nativitas.

PL 10, 136B

しかしここでは、経綸の順序が問題なのであって、類の順序ではない。我々は父と子のほかを宣べ伝えているのではなく、名の本性を等しくしているのであり、それによって、生まれざる神に由来する、神の独り子の誕生が、神の真理を保つのである。

De Trinitate libri XII 5.11.7

7

Missi autem et mittentis significatio hic non aliud quam Patrem et Filium docet, caeterum veritatem non adimit naturae, neque in Filio perimit nativae divinitatis proprietatem: quia nemo ambigat naturam auctoris in filii nativitate connasci, ut ex uno consistat in unum, quod per unum non discernatur ex uno: atque ita unum sint per quod unus ex uno est.

PL 10, 136B

遣わされる者と遣わす者という指示は、ここでは父と子のほかを教えているのではなく、本性の真理を奪わず、子において生まれながらの神性の固有性を滅ぼしもしない。子の誕生において、源である者の本性が共に生まれることを、誰も疑わないだろう。こうして、一つの本性によって一者から区別されないものが〔per unum は「一つの本性によって」と取った〕、一者から出て一者へと存立する。そして両者は、一者が一者から出ているというまさにそのことによって、一つなのである。