ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXI 第II巻 第XXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 64A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 2.21.1

1

Verbi generatio humana ratione non capitur; tenenda igitur fide. --Haec vita lux hominum est, haec lux tenebras illuminans.

PL 10, 64A

言葉の生成は人間の理では把握されない。それゆえ信仰によって保たれねばならない。――この命は人々の光であり、この光は闇を照らしている。

De Trinitate libri XII 2.21.2

2

Et ut impossibilitatem generationis ejus enarrandae secundum prophetam piscator consolaretur (Esa. LIII, 8) ; adjecit, Et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4) .

PL 10, 64A

そして漁師は、預言者に従い(イザヤ53:8)、その生成が語りえないという不可能を和らげるために、こう付け加えた。「そして闇はそれを把握しなかった」(ヨハネ1:4)。

De Trinitate libri XII 2.21.3

3

Cessit sermo naturae, et non habet quo excurrat; et tamen hoc piscator iste recubans in Domini pectus accepit. Non est iste saeculi sermo; quia de qua agitur, non saeculi res est.

PL 10, 64A

語りは本性に屈し、走り出す先を持たない。それでも、この漁師は、主の胸に寄りかかって、これを受けた。これは世の言葉ではない。ここで問題とされているものは、世の事柄ではないからである。

De Trinitate libri XII 2.21.4

4

Edatur aliquid, si in significatione verborum reperiri potest ultra quam dictum sit: et si qua sunt alia expositae a nobis naturae nomina, proferantur.

PL 10, 64A

もし、語られたことを越えて、語の意味のうちに見いだしうるものがあるなら、何か示されるがよい。また、我々が説き明かした本性の名のほかに、何か別の名があるなら、それを持ち出すがよい。

De Trinitate libri XII 2.21.5

5

Quae si non sunt, immo quia non sunt; miremur hanc in piscatore doctrinam, et in eo eloquia Dei sentiamus: confessionemque Patris et Filii, ingeniti et unigeniti inenarrabilem, et excedentem complexum omnem et sermonis et sensus, teneamus atque adoremus: et in Domino Jesu, exemplo Joannis, ut haec possimus sentire et colloqui, accubemus (Joan. XIII, 25) .

PL 10, 64B

もしそれらがないなら、それどころか、ないのだから、この漁師における教えに驚き、彼のうちに神の言葉を感じ取ろう。そして、父と子、生まれざる者と独り子との、語りえない告白、語りと理解のあらゆる包括を超えた告白を、保ち、礼拝しよう。そして、主イエスにおいて、ヨハネにならって、我々がこれらを理解し、語り合うことができるよう、寄りかかろう(ヨハネ13:25)。