ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XXXV 第VII巻 第XXXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 228C · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 7.35.1

1

Philippus hoc non capit; cur. Qui salva fide Patrem sibi ostendi rogat. --Sed commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum Patrem fatetur.

PL 10, 228C

フィリポはこれを理解しない。なぜか。彼は、信仰を損なわずに、父を自分に示してくれと求める。――しかし、使徒フィリポを動かしたのは、言葉の新奇さである。人が見られ、その人が自らを神の子と告白し、自分が知られれば父が知られると宣言するからである。

De Trinitate libri XII 7.35.2

2

Patrem visum esse dicit, et per id cognoscendum esse quia visus sit. Humani istud animi infirmitas non capit, nec fidem sumit tam diversarum rerum professio; ut qui tunc visus sit, nunc cognoscendus sit, cum vidisse cognitio sit; ut si Filius cognitus sit, et Pater cognitus sit: cum cognitionem Filii ipse secundum hominem corporalis et visus et tactus ingesserit, cognitionem autem ex eo Patris, ipsa illa differens ab eo conspecti hominis natura non praestet, et frequenter Filius Patrem a nemine visum esse testatus sit.

PL 10, 228C

彼は、父が見られたと言い、そしてそれゆえに知られるべきだと言う。人間の精神の弱さはこれを捉えられず、これほど異なる事柄の告白は信仰を受け取れない。すなわち、そのとき見られた者が、今知られるべきであり、見たことが認識であるということ、子が知られたなら父も知られたことになる、ということである。子の認識は、彼自身が人として、体において見られ触れられるものによってもたらしたが、しかしそれから父の認識は、見られた人間の、あの異なる本性がもたらしはせず、子は、父がだれからも見られたことがないと、しばしば証したのに。

De Trinitate libri XII 7.35.3

3

Prorupit igitur apostolica familiaritate et constantia Dominum interrogans Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Non fides nunc periclitatur: sed ignorationis hic error est.

PL 10, 229A

そこで、使徒の親しさと確信をもって〔ミーニュの脚注は familiaritas et conscientia と読む〕、フィリポは主に問うた。「主よ、我々に父を示せ。それで我々には十分である。」今、信仰が危うくなっているのではない。ここにあるのは無知の誤りである。

De Trinitate libri XII 7.35.4

4

Visum enim jam, et a modo cognoscendum Dominus Patrem dixerat: sed visum esse Apostolus non intellexerat.

PL 10, 229A

主は、父がすでに見られており、今から知られるべきだと言っていた。しかし使徒は、それが見られたということを理解していなかった。

De Trinitate libri XII 7.35.5

5

Denique non visum negavit; sed ostendi sibi rogavit: neque ostensionem veluti corporalis contemplationis desideravit, sed demonstrationem intelligendi ejus qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat: sed quomodo per id Patrem viderit, nescit.

PL 10, 229A

彼は、見られたということを否定したのではなく、自分に示してくれと求めたのである。身体的な観想のような提示を望んだのではなく、見られた者を理解するための示しを求めた。子を人の姿において見ていたが、どのようにしてそれによって父を見たのかを知らないのである。

De Trinitate libri XII 7.35.6

6

Nam ad quod dixerat, Domine, ostende nobis Patrem (Ibid., 8) , ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio, quam videndi, subjecit, et sufficit nobis.

PL 10, 229B

「主よ、我々に父を示せ」(ヨハネ14:8)と言ったことに対して、あの提示が見るためというより理解するための示しであるように、彼は付け加えた。「それで我々には十分である。」

De Trinitate libri XII 7.35.7

7

Non adempta est fides dicto; sed cognoscendi demonstratio est postulata, quae sufficeret ad fidem dicti: quia per Domini professionem auctoritas esset non incerta credendi.

PL 10, 229B

言葉から信仰が取り去られたのではなく、言葉への信仰に足るであろう、知るための示しが求められたのである。主の告白による権威が、信じる上で不確かでないものとなるからである。

De Trinitate libri XII 7.35.8

8

Hinc autem ostendendi Patris petitio orta est, quia dictus esset visus esse, et per hoc noscendus esse, quia visus sit. Nec impudens erat, ostensionem ejus qui visus est postulare.

PL 10, 229B

ここから、父を示せという願いが生じた。父が見られたと言われ、見られたゆえに知られるべきだと語られたからである。見られた者の提示を求めることは、恥知らずでもなかった。