ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XXXII 第VII巻 第XXXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 226C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 7.32.1

1

Epilogus. Qui Pater et Filius Deus unus et non solus, invicem sunt. --Duos itaque praedicet deos, qui potest unum praedicare sine uno: aut singularem Deum doceat, qui possit negare et unum uni per naturae virtutem et per sacramentum generationis et nativitatis non inesse.

PL 10, 226C

結び。唯一の神であって孤独ではない父と子が、いかにして互いのうちにあるか。――一なしに一を宣べうる者は、二人の神々を宣べるがよい。あるいは、本性の力により、生成と誕生の秘義によって、一が一のうちにないと否定しうる者は、孤独な神を教えるがよい。

De Trinitate libri XII 7.32.2

2

Naturam quoque diversam deputet ad utrumque, qui nesciat Patrem et Filium quod unum sint praedicatos. Deleant haeretici evangelicam Filii de se professionem, Ego in Patre, et Pater in me: ut possint vel duos deos praedicare, vel solum.

PL 10, 227A

父と子が一つであると宣べられていることを知らない者は、両者に異なる本性を当てるがよい。異端者たちは、子の自らについての福音的な告白「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」を消し去るがよい。二人の神々か、孤独な神を宣べうるように。

De Trinitate libri XII 7.32.3

3

Non sunt naturarum significationes in naturae unius proprietate: nec duos deos Dei ex Deo veritas perficit, nec singularem Deum Dei patitur nativitas, nec non unum sunt qui invicem sunt.

PL 10, 227A

本性の諸々の表示が、一つの本性の固有性のうちにあるのではない。神からの神という真実は二人の神々を完成せず、神の誕生は孤独な神を許さず、互いのうちにある者たちが一つでないこともない。

De Trinitate libri XII 7.32.4

4

Invicem autem sunt, cum unus ex uno est: quia neque unus uni aliud per generationem quam quod suum est dedit, neque unus ab uno aliud per nativitatem obtinet quam unius.

PL 10, 227A

互いのうちにあるとは、一から一があるときである。一が一に、生成によって自らのもの以外を与えたのではなく、一が一から、誕生によって一のもの以外を得たのでもないからである。

De Trinitate libri XII 7.32.5

5

Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabit Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat.

PL 10, 227A

それゆえ使徒の信仰は、父を宣べるときも唯一の神を宣べ、子を告白するときも唯一の神を告白する。神の本性が両者に同一で異ならず、父も神であり子も神であるとき、両者の本性の名は一つで、一つが両者を示すからである〔底本は et quod dum。quod が余り本文が崩れているらしく、文意から訳した〕。

De Trinitate libri XII 7.32.6

6

Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus sit.

PL 10, 227B

神から神、あるいは神における神は、二人の神々を完成せず、一が一から本性と名において一のものにとどまるからである。また、孤独な神へ欠け落ちることもなく、一と一が表示において独りではないからである。