De Trinitate libri XII 12.9.1
Per membra nostri corporis significantur operationes Dei. --Plerumque enim per haec nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocuit, cum ait: Cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Oseae, XIII, 4); vel iterum, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) ; vel rursum, Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum (Act. XIII, 22) .
PL 10, 439A我々の体の肢体を通して神の働きが示される。――しばしば神は、我々の体のこれらの肢体を通して、その働きの契機を我々に示しつつ、共通の理解の用い方によって我々の理解を教えた。こう言うときである、「その手が天の全軍を造った」(ホセア13:4)。また再び、「主の目は義しい者たちの上にある」(詩篇33:16)。また、「私は、エッサイの子ダビデを、私の心にかなう者として見出した」(使徒言行録13:22)。
De Trinitate libri XII 12.9.2
Cum enim et voluntas significetur in corde, per quam David morum probitate complacuit, et cognitio universitatis qua extra scientiam Dei nihil sit, sub oculorum vocabulo enuntietur, et operum efficientia, quia nihil non ex Deo sit, per nomen manuum intelligatur: volens et providens et agens Deus cuncta, sub significatione causarum corporalium intelligendus sine ministerio corporali, quomodo jam in eo, quod ex utero genuit, non per causam corporalem humanae originis; intelligendae etiam spiritalis nativitatis sensus affertur; cum per caeteras membrorum significationes, caeterarum quoque in Deo efficientiarum demonstretur effectus?
PL 10, 439Aすなわち、それによってダビデがその品行の正しさで神の意にかなった意志は、心において示され、神の知を離れては何ものもないという万物の認識は、目という語によって語られ、神からでないものは何もないという業の作用は、手という名によって理解される。こうして、意志し、予見し、すべてを行う神が、体的な原因の表示のもとに、しかし体の奉仕なしに理解されるべきであるなら、すでに「胎から」生んだということにおいて、人間の起源の体的な原因によらない、霊的な誕生の理解が導入されているのではないだろうか。他の肢体の表示を通して、神における他の作用の実効が示されているのだから。