ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XVI 第III巻 第XVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 84C · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 3.16.1

1

Quam claritatem a Patre exspectet Filius. --Videamus quid Filius a Patre clarificationis exspectet: et absolutum est.

PL 10, 84C

子は父からどのような栄光を待ち望むか。――子が父から栄光としていかなるものを待ち望むかを見よう。そうすれば、事は片づく。

De Trinitate libri XII 3.16.2

2

Nam in continentibus est: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem: et nunc clarifica me, Pater, apud temetipsum ea claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus (Job. XVII, 4) .

PL 10, 84C

それは前後の言葉のうちに含まれているからである。「私は地上で汝に栄光を与えた。汝が私に行うために与えた業を、私は成し遂げた。そして今、父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ。私は汝の名を人々に現した」(ヨハネ〔底本は Job。Joan. と読む〕17:4)。

De Trinitate libri XII 3.16.3

3

Operibus ergo Filii clarificatus est Pater: dum Deus esse intelligitur, dum Dei unigeniti pater manifestatur, dum ad salutem nostram filium suum etiam ex virgine natum esse hominem voluit, in quo explentur ea omnia in passione, quae de partu virginis coepta sunt.

PL 10, 85A

それゆえ、父は子の業によって栄光を与えられた。神であると理解され、独り子なる神の父であることが明らかにされ、我々の救いのために、自らの子がおとめから人として生まれることさえ望んだからである。その子において、おとめの出産に始まったすべてのことが、受難において満たされる。

De Trinitate libri XII 3.16.4

4

Itaque quia Dei filius ex omni qua est parte perfectus, et ante omne tempus in divinitatis plenitudine natus, nunc a carnis suae origine homo, consummabatur ad mortem; clarificari se apud Deum postulat, sicut Patrem ipse clarificabat in terris: quia tum Dei virtutes ignoranti saeculo clarificabantur in carne.

PL 10, 85A

それゆえ、神の子は、あらゆる点において完全であり、あらゆる時に先立って神性の充満のうちに生まれ、今や、自らの肉の起源から人であって、死に至るまで成し遂げられつつあったので、かつて自ら地上で父に栄光を与えていたように、自らも神のもとで栄光を与えられることを求める。そのとき、神の力は、肉において、無知な世に対して栄光を与えられていたからである。

De Trinitate libri XII 3.16.5

5

Nunc autem quid est quod apud Patrem clarificationis exspectet? Nempe hoc quod habuit apud eum, prius quam mundus esset. Habuit plenitudinem divinitatis; atque habet, namque Dei filius.

PL 10, 85A

では今、彼が父のもとで待ち望む栄光とは何か。まさに、世界が存在する前に父のもとで持っていたものである。彼は神性の充満を持っていた。今も持っている。神の子だからである。

De Trinitate libri XII 3.16.6

6

Sed qui erat Dei filius, et ( ceu etiam) hominis coeperat esse filius; erat enim Verbum caro factum.

PL 10, 85B

しかし、神の子であった者は、また(すなわち「もまた」)人の子でもあり始めたのである。実際、言葉は肉となったのだから。

De Trinitate libri XII 3.16.7

7

Non amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat; non de suo destiterat, sed quod nostrum est acceperat: profectum ( puta, humanae naturae) ei quod accepit, ejus claritatis expostulat unde non destitit.

PL 10, 85B

彼は自らのあったものを失ったのではなく、自らがそうでなかったものであり始めたのである。自らのものから離れたのではなく、我々のものを受けたのである。彼は、受けたもののために、自らが離れることのなかったその栄光への進展(すなわち「人の本性の」)を求めている。

De Trinitate libri XII 3.16.8

8

Ergo quia Filius Verbum, et Verbum caro factum, et Deus Verbum, et hoc in principio apud Deum, et Verbum ante constitutionem mundi Filius: Filius nunc caro factus orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse quod Verbum; ut id, quod de tempore erat, gloriam ejus quae sine tempore est claritatis acciperet; ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.

PL 10, 85B

それゆえ、子は言葉であり、言葉は肉となり、言葉は神であり、これは初めに神のもとにあり、言葉は世界の基が据えられる前から子であった。ゆえに、今や肉となった子は、肉が父のもとで、言葉であるところのものになり始めるように、時に属するところのものが、時なき栄光を受けるように、朽ちる肉が、神の力と霊の不朽性へと変えられて呑み込まれるように、と祈っていた。

De Trinitate libri XII 3.16.9

9

Haec itaque oratio ad Deum est, ad Patrem haec confessio Filii est, haec carnis deprecatio est: in qua eum judicii die compunctum et de cruce recognitum universi videbunt, in qua praefiguratus in monte est, in qua elevatus ad coelos est, in qua Deo assedit a dextris, in qua visus a Paulo est, in qua honorificatus ab Stephano est.

PL 10, 85C

それゆえ、この祈りは神への祈りであり、これは父への子の告白であり、これは肉の懇願である。その肉において、審判の日に、彼は刺し貫かれた者として、十字架から見分けられ、万人に見られるであろう。その肉において、山で予示され、その肉において、天へ上げられ、その肉において、神の右に座し、その肉において、パウロに見られ、その肉において、ステファノに尊ばれた。