ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XV 第XI巻 第XV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 409A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 11.15.1

1

In ea dixit forma qua nos vocat fratres. Christus quare vermis. --Denique hunc eumdem sermonem hujusmodi professionis coepit exordio, ita dicens: Vade autem ad fratres meos, et dices illis, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) .

PL 10, 409A

彼は、我々を兄弟と呼ぶその形において語った。キリストはなぜ虫なのか。――さらに彼は、この同じ言葉を、このような告白の冒頭から始めて、こう言う。「だが、行って、私の兄弟たちに言え。『私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る』と」(ヨハネ20:17)。

De Trinitate libri XII 11.15.2

2

Et quaero nunc, fratres ei secundum formam Dei, anne secundum formam servi esse intelligendi sint: habeatque aliquod ad eum secundum plenitudinem habitantis in eo divinitatis corporatio nostra consortium, ut in fratres ei ad id quod Deus est deputemur?

PL 10, 409A

そして私は今問う。彼にとって兄弟であると理解されるべきなのは、神の形に即してか、それとも僕の形に即してか。また、我々の体であることが、彼のうちに宿る神性の充満に即して、彼と何らかの交わりを持ち、そのために我々が、彼が神であるという点において彼の兄弟に数えられるのか。

De Trinitate libri XII 11.15.3

3

Sed non ignorat et propheticus spiritus, unigenito Deo qua ex parte sint fratres: haec enim non tam homo quam vermis locutus est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) .

PL 10, 409A

だが預言の霊も、独り子なる神にとって、どの側面において彼らが兄弟であるかを知らないわけではない。これを語ったのは、人というよりむしろ虫だからである。「私は汝の名を、私の兄弟たちに語り告げよう」(詩篇21:23)。

De Trinitate libri XII 11.15.4

4

Et haec vermis, vel non ex conceptu communium originum vivens, vel e profundis terrae vivus emergens, ad significationem assumptae et vivificatae per se etiam ex inferno carnis, professus est: totoque in psalmo passionis suae sacramenta prophetico spiritu praelocutus, ex ea necesse est fratres habeat dispensatione, qua passus est.

PL 10, 409B

そしてこの虫は、共通の起源の受胎によらずに生きる、あるいは地の深みから生きて現れるものであって、身に受けられ、自らによって肉が陰府からさえ生かされることを意味するために、これを告白した。そして受難の詩篇全体において、自らの受難の秘義を預言の霊によって先に語ったので、受難を受けたその経綸に基づいて、兄弟を持つことは必然である。

De Trinitate libri XII 11.15.5

5

Novit sacramentum in eo fratrum etiam Apostolus (Rom. VIII, 29) , ut primogenitum eum ex mortuis, ita primogenitum in multis fratribus praedicans.

PL 10, 409B

使徒も、彼における兄弟たちの秘義を知っている(ローマ8:29)。死者の中からの長子として、また多くの兄弟たちの中の長子として彼を宣べているからである。

De Trinitate libri XII 11.15.6

6

Secundum id ergo est in multis fratribus primogenitus, secundum quod est primogenitus ex mortuis; et cum sacramentum mortis in corpore sit, sacramentum quoque fraternitatis in carne est.

PL 10, 409B

したがって、彼が多くの兄弟たちの中の長子であるのは、死者の中からの長子であるという点に即してである。そして死の秘義が体にあるのだから、兄弟であることの秘義も肉にある。

De Trinitate libri XII 11.15.7

7

Fratres itaque ex carne sunt Deo; quia et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: caeterum unigenitus Deus, in unigeniti exceptione, sine fratribus est.

PL 10, 409C

したがって、神にとって兄弟たちがあるのは、肉によってである。言葉は肉となり、我々の間に宿ったからである。しかし独り子なる神は、独り子であるという例外において、兄弟を持たない。