ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XVI 第V巻 第XVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 138B · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 5.16.1

1

Judicem justum agnovit. Deus solus est justus judex ex ipsis haereticis. --Et rogo, quis est Deus hic Sodomae et Gomorrhae eversor?

PL 10, 138B

正しい裁き主を認めた。異端者たち自身によれば、神だけが正しい裁き主である。――そして私は問う、ソドムとゴモラを滅ぼしたこの神は誰か。

De Trinitate libri XII 5.16.2

2

Pluit enim Dominus a Domino: numquid non verus Dominus a vero Domino? aut quid aliud quam Dominus a Domino? vel quid praeter significationem personae in Domino ac Domino coaptabis?

PL 10, 138B

主は主から降らせたからである。真の主は真の主からではないのか。あるいは、主が主からであること以外の何か、あるいは、主と主において位格の指示のほかの何を、汝は当てはめるのか。

De Trinitate libri XII 5.16.3

3

Et memento quod quem solum verum Deum nosti, hunc eumdem solum justum judicem sis professus. Et intellige, quod Dominus, qui pluit a Domino, non occidens justum cum impio, omnem judicans terram, et Dominus et justus judex est, et pluit a Domino.

PL 10, 138B

思い出せ。汝が唯一の真の神と知っている者を、まさにその同じ者を汝は唯一の正しい裁き主とも告白したのである。そして理解せよ。主から降らせた主は、正しい者を不敬虔な者とともに殺さず、全地を裁く者であり、主であり、正しい裁き主であって、しかも主から降らせたのである。

De Trinitate libri XII 5.16.4

4

Et inter haec, quem solum justum judicem dixeris, quaero. A Domino enim Dominus pluit: et hunc justum judicem non negabis, qui pluit a Domino.

PL 10, 138B

そうであるなら、汝が唯一の正しい裁き主と呼ぶのは誰か、私は問う。主から主が降らせたのである。汝は、主から降らせたこの者を、正しい裁き主でないとは言わないだろう。

De Trinitate libri XII 5.16.5

5

Abraham enim dixit, pater gentium, non utique infidelium: Nullo modo facies hoc verbum, ut occidas justum cum impio, et erit justus tamquam impius. Nullo modo, qui judicas terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25) .

PL 10, 138C

諸民族の父であり、決して不信仰な者たちの父ではないアブラハムが言ったからである。「汝は決してこのことをするまい。正しい者を不敬虔な者とともに殺し、正しい者が不敬虔な者と同じになるようなことを。決して、地を裁く者よ、汝はこの裁きをするまい」(創世記18:25)。

De Trinitate libri XII 5.16.6

6

Hunc ergo Deum justum judicem, necesse est et verum Deum esse. Tuo te, impie, teneo mendacio. Nondum ex Evangeliis Deum judicem profero: lex mihi judicem Deum locuta est. Adime Filio quod judex est, ut auferas quod Deus verus est.

PL 10, 138C

それゆえ、この正しい裁き主である神は、真の神でもあらざるをえない。不敬虔な者よ、私は汝を、汝自身の偽りによって捕らえる。私はまだ福音書から裁き主である神を示してはいない。律法が私に、裁き主である神を語ったのである。子から、裁き主であることを取り去れ。そうすれば、真の神であることを取り去ることになる。

De Trinitate libri XII 5.16.7

7

Eum enim solum verum Deum, quem solum judicem justum, professus es: et quem justum judicem doces, hunc non potes secundum te verum Deum negare.

PL 10, 138C

汝は、唯一の正しい裁き主と告白した者を、唯一の真の神とも告白したからである。そして汝が正しい裁き主だと教える者を、汝自身に従えば、真の神でないとは言えない。

De Trinitate libri XII 5.16.8

8

Qui judex est, Dominus est, potens ad omne verbum est, benedictionum aeternarum sponsor est, piorum impiorumque judex est, Abrahae Deus est, ab eo adoratus est: ementire saltem aliquid per hanc impiam et stultam verbi tui impudentiam, unde non verus est.

PL 10, 139A

裁き主である者は、主であり、あらゆる言葉に対して力ある者であり、永遠の祝福の保証者であり、敬虔な者と不敬虔な者の裁き主であり、アブラハムの神であり、彼に礼拝された。汝の言葉のこの不敬虔で愚かな無恥によって、せめて、彼が真の神でない理由を何か偽ってみよ。