De Trinitate libri XII 11.20.1
Quatenus nobis sit cum Christo communio. --Nemo igitur magnae pietatis sacramentum, quod manifestatum in carne est, sensu impio violet, nec se quisquam Unigenito per substantiam divinitatis exaequet.
PL 10, 414B我々にはキリストとの共有がどの範囲であるか。――したがって、誰も、肉において現された大いなる敬虔の秘義を、不敬虔な理解で損なってはならず、また誰も、神性の実体によって、独り子と等しくなろうとしてはならない。
De Trinitate libri XII 11.20.2
Sit nobis ille et frater et particeps secundum quod Verbum caro factum habitavit in nobis, secundum quod Mediator Dei atque hominum homo Jesus Christus est.
PL 10, 414B言葉が肉となって我々のうちに宿ったという点で、また神と人との間の仲介者である人イエス・キリストであるという点で、彼は我々にとって兄弟であり、仲間であるがよい。
De Trinitate libri XII 11.20.3
Sit nobis secundum servos et communis pater et communis Deus: et prae participibus unctus sit in ea natura, cum privilegio licet unctus, qua participes unguntur.
PL 10, 414B僕としての我々にとって、父は共通の父であり、神は共通の神であるがよい。また彼は、特権を伴うとはいえ、仲間たちが油を注がれるその本性において、仲間たちにまさって油を注がれたのであるがよい。
De Trinitate libri XII 11.20.4
Sit in Mediatoris sacramento, ut homo verus, ita et Deus verus, Deus ipse ex Deo, communem nobiscum habens patrem et Deum in ea communione qua frater est.
PL 10, 414B仲介者の秘義においては、真の人であるように、真の神でもあり、神から出た神そのものであって、彼が兄弟である共有において、我々と共通の父と神を持つのであるがよい。