De Trinitate libri XII 7.31.1
Filio natura divina vi nativitatis. Per hanc ipse in Patre et Pater in eo. Patrem dicens dicit et Filium. --Igitur ex vivente vivens Dei filius, et ex Deo Deus, et naturae inseparabilis atque indissimilis unitatem et sacramentum nativitatis ostendens, ait, Ego et Pater unum sumus.
PL 10, 225C子は誕生の力によって神的本性を持つ。この誕生によって、彼は父のうちにあり、父は彼のうちにある。父と言うことは、子とも言うことである。――それゆえ、生ける者から生ける者、神から神である神の子は、分かちえず異ならない本性の一体性と誕生の秘義を示して、言う。「私と父は一つである」。
De Trinitate libri XII 7.31.2
Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret; ut conscientiam potius naturae demonstraret in dicto, subjecit, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum, unitatem naturae ex nativitate esse contestans.
PL 10, 225Cそして、この言葉への非難が、傲慢なものであるかのように起きたので、この言葉において自らの本性の自覚をむしろ示すために、彼は付け加えた。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったから冒涜したと言う」。本性の一体性が誕生に由来すると証したのである。
De Trinitate libri XII 7.31.3
At vero ut nativitatis fidem professio absoluta firmaret, nec naturae tamen afferret nativitas professa dissidium; hanc totius responsionis suae tenuit absolutionem, Operibus credite, quoniam Pater in me, et ego in Patre.
PL 10, 226Aしかし、完全な告白が誕生の信仰を確かめ、しかも告白された誕生が本性に分裂をもたらすことのないように、彼は自らの全応答のこの結論を保った。「業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあるからである」。
De Trinitate libri XII 7.31.4
Quid hic non naturale ac proprium sub sacramento nativitatis ostensum est? Insunt sibi invicem, dum non est nisi ex patre nativitas, dum in Deum alterum naturae vel exterior vel dissimilis non subsistit, dum Deus ex Deo manens non est aliunde quod Deus est.
PL 10, 226Aここで、誕生の秘義のもとで示されなかった、本性的で固有なものが何かあるだろうか。彼らは互いのうちにある。誕生は父からでなければなく、彼は本性において外的な、あるいは似ない別の神として存立するのではなく、神から神としてとどまる者は、神であることを他のところからは得ていないからである。
De Trinitate libri XII 7.31.5
Infer duos, si occasio patet, fidei Ecclesiae deos: aut solitarium Deum vel falsa saltem mentire ratione: Filium, si potes, a Patre absque nativitatis tantum confessa veritate discerne, Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem.
PL 10, 226A機会が開かれているなら、教会の信仰に二人の神々を持ち込め。あるいは孤独な神を、せめて偽りの理によってでも作り上げよ。できるなら、告白された誕生の真実によるほかに、子を父から分けてみよ。子は父のうちにあり、父は子のうちにある。互いに注ぎ込み注ぎ返すことによってではなく、生ける本性の完全な誕生によってである。
De Trinitate libri XII 7.31.6
Ita in Deo patre et in Deo filio neque duos connumerabis deos, quia unum uterque sunt; neque singularem praedicabis, quia uterque non unus est. Non habet igitur fides apostolica duos deos, quia nec duos patres habeat, nec duos filios.
PL 10, 226Bこうして、父なる神と子なる神において、汝は二人の神々を数え上げることはなく、両者は一つだからである。また孤独な者を宣べることもない。両者は一ではないからである。したがって使徒の信仰は二人の神を持たない。二人の父も、二人の子も持たないからである。
De Trinitate libri XII 7.31.7
Confitendo patrem, confessa filium est: credens in filium, credidit et in patrem: quia et nomen patris habet in se filii nomen. Non enim nisi per filium pater est; et significatio filii, demonstratio patris est: quia non nisi ex patre sit filius.
PL 10, 226B父を告白することにより、子を告白したことになり、子を信じることにより、父をも信じたことになる。父という名が、自らのうちに子という名を持つからである。子を通してでなければ父はなく、子の表示は父の示しである。子は父からでなければないからである。
De Trinitate libri XII 7.31.8
In unius itaque confessione non unus est: dum et patrem consummat Filius, et Filii ex Patre nativitas est. Non demutatur autem per nativitatem natura, ne secundum similitudinem generis sui eadem sit.
PL 10, 226Bこうして、一つの告白において、一ではない。子は父をも完成させ、子の誕生は父からだからである。誕生によって本性が変えられて、自らの類の類似に従って同じでなくなる、ということはない〔ne 節は意味が取りにくく、secundum similitudinem generis sui は訳に出していない〕。
De Trinitate libri XII 7.31.9
Eadem autem ita est, ut per nativitatem et generationem uterque potius unum confitendus sit esse, non unus.
PL 10, 226Cそしてそれは、誕生と生成によって、両者が、一ではなく、むしろ一つであると告白されるべきであるほどに同じである。