ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XXXVII 第V巻 第XXXVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 154C · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 5.37.1

1

Qui Deus ex Deo et in eadem natura. --Verum et absolutum et perfectum fidei nostrae sacramentum est, Deum ex Deo, et Deum in Deo confiteri; non corporalibus modis, sed divinis virtutibus; nec naturae in naturam transfusione, sed mysterio et potestate naturae.

PL 10, 154C

神から出た神であり、同じ本性においてある者。――我々の信仰の秘義は、真であり、完全であり、円満である。神から出た神、神のうちにある神を告白することである。体的な仕方によるのではなく、神的な力によって。本性から本性への流し込みによるのでもなく、本性の奥義と権力によって。

De Trinitate libri XII 5.37.2

2

Non enim per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit.

PL 10, 154C

切り離しや延長や派生によって神から神があるのではなく、本性の力により、同じ本性へと、誕生によって存立するのである。

De Trinitate libri XII 5.37.3

3

Res ipsas planius consequens liber evangelicorum atque apostolicorum dictorum interpres loquetur: sed interim ex lege et prophetis hoc, quod et loquimur et credimus, est docendum. Nativitas igitur Dei non potest non eam, ex qua profecta est, tenere naturam.

PL 10, 155A

これらの事柄そのものは、続く書が、福音書と使徒たちの言葉の解釈者として、より明らかに語るだろう。しかしさしあたり、我々が語り信じているこのことは、律法と預言者から教えられなければならない。神の誕生は、そこから出てきた本性を保たないわけにはいかない。

De Trinitate libri XII 5.37.4

4

Neque enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam ex Deo subsistit. Eamdem autem naturam ita, non ut natus sit ipse qui genuit (nam quomodo erit ipse, cum genitus sit?), sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, quae totus est ipse qui genuit: quia non est aliunde quod genitus est.

PL 10, 155A

神以外のどこからも存立しないものは、神以外のものとして存立するのではない。しかも同じ本性を〔保つ〕のは、生んだ者自身が生まれたという仕方によってではなく(生まれたのなら、どうして彼自身でありえようか)、生まれた者が、生んだ者自身が全体としてそうであるものそのものにおいて存立する、という仕方によってである。生まれた者は、ほかから出たものではないからである。

De Trinitate libri XII 5.37.5

5

Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno: neque novum in se est, quod vivit ex vivo: neque abest a se, quod vivus genuit in vivum.

PL 10, 155A

これによって、一者から一者において存立するものは、別のものに帰せられることがない。生きている者から生きているものは、自らにとって新しいものではない。生きている者が生きている者へと生んだものは、自らから離れていない。

De Trinitate libri XII 5.37.6

6

Ac sic in generatione Filii et naturam suam sequitur incorporalis atque indemutabilis Deus, incorporalem atque indemutabilem Deum gignens: nec naturam suam deserit ex incorporali atque indemutabili Deo incorporalis atque indemutabilis Dei perfecta nativitas, per hoc utique subsistentis ex Deo Dei sacramentum.

PL 10, 155B

こうして、子の生成において、体をもたず変わらぬ神は、自らの本性に従い、体をもたず変わらぬ神を生む。体をもたず変わらぬ神から出る、体をもたず変わらぬ神の完全な誕生は、自らの本性を捨てない。これこそ、神から存立する神の秘義である。

De Trinitate libri XII 5.37.7

7

Haec ita unigenitus Deus per sanctum Moysen testatur: Videte, videte, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39) . Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit.

PL 10, 155B

これを独り子なる神は、聖なるモーセを通してこう証している。「見よ、見よ、私は主であり、私のほかに神はいない」(申命記32:39)。神性の本性は別のものではなく、それゆえ、自らのほかに神がいる、ということもないのである。

De Trinitate libri XII 5.37.8

8

Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est, et in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit.

PL 10, 155B

彼自身が神であるが、それでも本性の力によって彼のうちに神がある。そして、彼自身が神であり、彼のうちに神があるという点で、彼のほかに神はいない。神であるものは、ほかから出たものではなく、彼のうちに神があり、彼は自らのうちに、自らがそれであるものと、自らがそれによって存立するものの両方をもっているからである。