De Trinitate libri XII 8.32.1
Christus charismata dividit. --Aut si displicet in Deo et Domino unus hic ejusdem, per nativitatis sacramentum, divinitatis Spiritus: ostende quis spiritus, et in quo spiritu has nobis divisiones et inoperetur et dividat.
PL 10, 260Aキリストが賜物を分ける。――あるいは、誕生の秘義によって、神であり主である者において、同じ神性の唯一のこの霊が気に入らないというなら、汝は示せ。どのような霊が、またどの霊において、これらの分配を我々のうちに働かせ、分けているのかを。
De Trinitate libri XII 8.32.2
Sed nihil aliud, quam quod fidei nostrae est, ostendes; quia Apostolus qui esset intelligendus ostendit, dicens: Sicut enim corpus unum est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12) .
PL 10, 260Aしかし汝は、我々の信仰に属することのほかは何も示せないであろう。使徒が、誰が理解されるべきかを示しているからである。「ちょうど体は一つでありながら多くの肢体をもち、体のすべての肢体は多くあっても一つの体であるように、キリストもそうである」(一コリント12:12)。
De Trinitate libri XII 8.32.3
Divisiones ergo charismatum ex uno Domino Jesu Christo, qui corpus est omnium, esse significat: quia cum ostendisset Dominum in ministerio, ostendisset etiam Deum in operationibus, unum tamen haec omnia Spiritum et inoperari et dividere demonstrat, membra haec gratiarum in perfectione ( al. perfectionem) unius corporis dividentem.
PL 10, 260Bしたがって、賜物の分配が、すべての者の体である唯一の主イエス・キリストから出ると、使徒は示している。彼は、主を務めにおいて示し、神をも働きにおいて示したが、それでもこれらすべてを、唯一の霊が内に働き、分けることを明らかにしているからである。この霊は、恩寵のこれらの肢体を、一つの体の完成において(別本では「完成へと」)分ける。