ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XI 第IV巻 第XI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 103A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 4.11.1

1

Arianorum de Filio doctrina. --Consequens autem est, ut cognitis jam iis, quae ad deformationem Filii de Patre confessi sunt, ipsum illud quod de Filio professi sunt audiatur.

PL 10, 103A

アレイオス派の子についての教え。――さて、父について彼らが子の貶めのために告白したことがすでに知られた以上、次には、彼らが子について宣言したことそのものを聞くべきである。

De Trinitate libri XII 4.11.2

2

Responsuri enim singulis eorum propositionibus, et divinorum dictorum testimoniis irreligiosam eorum doctrinam prodituri, debemus ad illa, quae de Patre dicta sunt, ea quae deinceps de Filio sint commemorata subjungere: ut confessione ea, quae de Patre et Filio est, inter se comparata, unus atque idem a nobis in absolvendis singulis propositionibus ordo teneatur.

PL 10, 103B

彼らの主張の一つ一つに答え、神の言葉の証言によって彼らの不信心な教えを暴こうとしているので、我々は、父について語られたことに続けて、子について記されたことを付け加えねばならない。父と子についての告白を互いに比べ合わせることで、個々の主張を片づけるにあたって、我々によって一つの同じ順序が保たれるようにするためである。

De Trinitate libri XII 4.11.3

3

Memorant namque filium Dei neque ex aliqua subjacente materia genitum esse, quia per eum creata omnia sint; neque ex Deo esse, quia decedere ex Deo nihil possit: sed esse ex iis, quae non erant: id est, creaturam Dei perfectam, verumtamen non similem caeteris creaturis.

PL 10, 103B

彼らは、神の子は、下に置かれた何らかの質料から生まれたのではない、万物が彼によって造られたからだ、と述べる。また、神から出たのでもない、神から何ものも離れ出ることはありえないからだ、と。そうではなく、存在しなかったものから出たのであり、すなわち神の完全な被造物であるが、他の被造物とは似ていない、と。

De Trinitate libri XII 4.11.4

4

Esse autem creaturam; quia scriptum sit, Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .

PL 10, 104A

そして被造物であるのは、「主は私を、その道の初めとして造った」(箴言8:22)と書かれているからである、と。

De Trinitate libri XII 4.11.5

5

Esse etiam facturam perfectam, sed non similem caeteris facturis: facturam autem per id quod Paulus ad Hebraeos dixit: Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen (Hebr. I, 4) .

PL 10, 104A

さらに、完全な作品ではあるが、他の作品とは似ていない、と。作品であるというのは、パウロがヘブライ人たちに宛てて言ったこと、「天使たちよりも、彼らより卓越した名を受け継いでいる限りにおいて、それだけすぐれた者に作られた」(ヘブライ1:4)によるという。

De Trinitate libri XII 4.11.6

6

Et rursum: Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, cognoscite apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Hebr. III, 1) .

PL 10, 104A

「それゆえ、聖なる兄弟たちよ、天の召しにあずかる者たちよ、我々の告白の使徒であり祭司たちの長であるイエス・キリストを認識せよ。彼は、自分を作った者に対して忠実である」(ヘブライ3:1)とも言う。

De Trinitate libri XII 4.11.7

7

Ad infirmandum vero Filii et virtutem et potestatem et divinitatem, eo maxime utuntur, quod dixerit: Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Idcirco autem non esse eum unum ex omnibus creaturis concedunt, quia scriptum sit: Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3) .

PL 10, 104A

また彼らは、子の力と権力と神性を弱めるために、とりわけ、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と彼が言ったことを用いる。他方、彼が万物の被造物のうちの一つではないことを認めるのは、「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)と書かれているからである。

De Trinitate libri XII 4.11.8

8

Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrinam istiusmodi verbis suis, dicentes: Exemplum blasphemiae eorum, qui creaturam esse Dei filium dicunt.

PL 10, 104B

こうして彼らは、自らの不信心な教えの全体を、次のような自らの言葉で締めくくる。「神の子を被造物と言う者たちの冒瀆の写し」。