De Trinitate libri XII 5.34.1
Pressius ostenditur Filium ab Esaia Deum verum praedicatum esse. Haereticorum id negantium dolus. --Deum itaque nemini visum, unigenitus filius qui in sinu Patris est enarravit.
PL 10, 152Bイザヤによって、子が真の神として宣べられていることが、さらに厳密に示される。これを否む異端者たちの欺瞞。――こうして、神は誰にも見られず、父の懐にいる独り子なる子が、これを説き明かしたのである。
De Trinitate libri XII 5.34.2
Aut dissolve unigeniti enarrationem, aut crede qui visus est, qui apparuit non intelligentibus se, et factus est gentium non invocantium se, et expandit manus ante populum contradicentem: ita tamen ut et servientibus sibi nomen novum vocetur, et in terris Deus verus benedicatur atque juretur.
PL 10, 152C独り子の説き明かしを打ち消してみよ。さもなければ、見られた者を信じよ。すなわち、自らを理解しない者たちに現れ、自らを呼ばなかった諸民族のものとなり、逆らう民の前に手を広げた者を、である。そのうえで、自らに仕える者たちには新しい名が付けられ、地上で真の神が祝福され誓われるのである。
De Trinitate libri XII 5.34.3
Prophetia loquitur, Evangelium testatur, Apostolus interpretatur, Ecclesia confitetur, Deum verum esse qui visus sit; cum tamen Deum patrem visum nemo fateatur: et eo haeretici furoris prorupit insania, ut dum confiteri se simulat, denegaret.
PL 10, 152C預言は語り、福音書は証し、使徒は解釈し、教会は告白する。見られたのは真の神であると。しかし父なる神が見られたと言う者は誰もいない。それなのに異端の狂気は、告白するふりをしながら否むところまで突き進んだのである。
De Trinitate libri XII 5.34.4
Negat enim novo confessionis impioque consilio; et arte subdola fidem dum mentitur, eludit.
PL 10, 153A彼は、告白の新しい不敬虔な策略によって否む。そして狡猾な技巧によって、信仰を装いながら、それをはぐらかすのである。
De Trinitate libri XII 5.34.5
Cum enim confesso uno Deo eodemque vero et solo justo, solo sapiente, solo indemutabili, solo immortali, solo potente, subjicitur et filius in diversitate substantiae, non ex Deo natus in Deum, sed per creationem susceptus in filium, non naturae habens nomen, sed adoptionis sortitus appellationem; necesse est ut his omnibus careat Filius, quae ad privilegium solitariae in Patre majestatis sunt praedicata.
PL 10, 153Aすなわち、唯一の、同じく真の神、唯一の正しい者、唯一の知恵ある者、唯一の変わらざる者、唯一の不死の者、唯一の力ある者を告白したうえで、実体の相違において子までも下に置くのである。子は神から神へと生まれたのではなく、創造によって子として迎えられ、本性の名をもつのではなく、養子の呼称を割り当てられた者だとする。そこで、子は、父における孤立した威厳の特権として宣べられたこれらすべてを、欠くことになるほかない。