De Trinitate libri XII 7.2.1
Quid epistola sua tentarint ingerere. Qui eis occurrerit Hilarius. Liber superior verum filium, hic ostendit Deum verum. --Et quidem caeteris superioribus libris admonitos a nobis legentes meminimus, ut totius blasphemiae editionem pertractantes, animadverterent non aliud laborari, quam ut Dominus noster Jesus Christus neque Dei filius neque Deus esse credatur, dum ei concessis tantum ex quadam adoptione nominibus, et Dei natura negatur et filii: cum et indemutabilis atque incorporeus Deus, sicuti et est, idcirco affirmatur, ne Filius natus ex Deo sit; et Deus pater ob id tantum in confessione Deus unus sit, ne in fide nostra Deus Christus sit: quia nec nativitatis intelligentiam natura incorporalis admittat, et Dei ex Deo fidem unus tantum nobis Deus in confessione dissolvat.
PL 10, 199D彼らが書簡で何を押しつけようとしたか。ヒラリウスがそれにいかに立ち向かうか。先の巻は真の子を、この巻は真の神を示す。――先の他の諸巻において、我々が読者に注意を促したことを覚えている。冒涜の主張の全体を論じながら、目指されているのは、我々の主イエス・キリストが神の子とも神とも信じられないようにすることにほかならない、と悟るようにということであった。彼には養子縁組によるある種の名だけが認められ、神の本性も子の本性も否定される。すなわち、不変で非物体的な神は、実際そうであるとおりに、しかし子が神から生まれた者であることのないようにと肯定されており、父なる神が告白において唯一の神であるのも、ただ我々の信仰においてキリストが神でないようにするためである。非物体的な本性は誕生の理解を受け入れず、告白における唯一の神は、神からの神という信仰を解消してしまうからである。
De Trinitate libri XII 7.2.2
Sed superioribus jam libellis fallacem hanc eorum atque inutilem praedicationem ex lege ac prophetis docentes, eam responsionis formam tenuimus, quae in Deo ex Deo praedicato, et uno Deo ac vero professo, neque in unius veri Dei unione deficeret, neque ad fidem Dei alterius excederet; dum neque solitarius nobis Deus in confessione, neque duo sunt.
PL 10, 200Aしかし先の小冊子ですでに、彼らのこの偽りで無益な宣教を律法と預言者から教えつつ、我々は次のような応答の型を保った。神からの神が宣べられ、唯一の真の神が告白されるとき、それは、唯一の真の神の合一において欠けることなく、また別の神への信仰へ踏み越えることもない、というものである。我々にとって告白における神は、孤独でもなく、二でもない。
De Trinitate libri XII 7.2.3
Et inter haec, unum neque negando neque confitendo, fidei conservata perfectio est, dum et quod unum sunt refertur ad utrumque, et uterque non unus est.
PL 10, 200Bそしてこの間、一を否定することも告白することもしないことによって、信仰の完全さは保たれる。彼らが一つであることは両者に帰せられ、しかも両者は一ではないからである。
De Trinitate libri XII 7.2.4
Hoc igitur perfectae fidei indissolubile sacramentum evangelicis atque apostolicis doctrinis absoluturi, non aliud primum debuimus, quam Dei filium verae nativitatis subsistentem naturam cognitioni audientium intimare; neque aliunde aut ex nihilo, sed ex Deo esse filium manifestare.
PL 10, 200Bそれゆえ、完全な信仰のこの解きえない秘義を、福音と使徒の教えによって説き明かそうとする我々は、まず第一に、真の誕生によって存立する神の子の本性を、聞く者の認識に示さねばならなかった。そして、子が他のものから、あるいは無から出たのではなく、神から出たことを明らかにしなければならなかった。
De Trinitate libri XII 7.2.5
Quod quia secundum ea, quae anteriore libro edita sunt, ambigi non potest, quin cessante adoptionis nomine, verus filius ex veritate nativitatis sit: ea nunc quoque ex Evangeliis proferimus, ut quia filius verus est, verus quoque Deus esse noscatur: quia neque verus filius erit, nisi verus et Deus est; neque verus Deus, nisi verus et filius est.
PL 10, 200Bこれは、先の巻で述べられたことによれば、養子という名が退き、真の子が誕生の真実によって存在することは疑いえない。そこで今もまた福音書からそれらを提示する。子が真であるゆえに、真の神でもあると知られるためである。真の神でなければ真の子でもなく、真の子でなければ真の神でもないからである。