De Trinitate libri XII 8.49.1
Imago Dei est, quatenus ei divinae naturae virtus. --Sed neque Dominus incertum reliquit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; neque Apostolus tacuit qualis esset, Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) .
PL 10, 272Aキリストが神の像であるのは、彼に神的な本性の力があるかぎりにおいてである。――しかし、主も不確かなままにはしておかなかった。「私を見た者は、父をも見たのである」(ヨハネ14:9)。使徒も、その像がどのようなものかを黙してはいなかった。「彼は見えない神の像である」(コロサイ1:15)。
De Trinitate libri XII 8.49.2
Dominus enim dixerat, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere (Joan. XVI, 37) , hinc videri in se Patrem docens, quod opera ejus efficeret; ut intellecta naturae virtus naturam intellectae virtutis ostenderet, per quod Apostolus hanc imaginem Dei esse significans, ait, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Principatus, sive Potestates, sive Dominationes, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Coloss. I, 15 et seqq.) .
PL 10, 272B主はこう言っていた。「もし私が私の父の業を行っていないなら、私を信じてはならない」(ヨハネ16:37)〔底本の参照のまま。実際はヨハネ10:37〕。それによって、彼の業を行うことから、父が自分のうちに見られると教えた。理解された本性の力が、理解された力の本性を示すためである。これを通して、使徒はこの像が神の像であることを示し、こう言う。「彼は見えない神の像であり、すべての被造物の長子である。天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も権力も支配も、万物は彼のうちに立てられたからである。万物は彼を通して、彼のうちに造られた。彼はすべてのものより先にあり、万物は彼のうちに成り立つ。彼は体、すなわち教会の頭であり、初めであり、死者の中から生まれた長子である。それは、彼がすべてにおいて第一の位を保つ者となるためである。神は、彼のうちにすべての充満が宿ることをよしとし、彼を通してすべてのものを、彼へと和解させたからである」(コロサイ1:15以下)。
De Trinitate libri XII 8.49.3
Per horum igitur operum virtutem imago Dei est. Nam utique invisibilium Conditor non est in ea naturae necessitate, ut invisibilis Dei imago visibilis sit.
PL 10, 273Aそれゆえ、これらの業の力によって、彼は神の像である。見えないものの創造者が、見えない神の像が見えるものであるような、本性の必然のうちにいるわけではないからである。
De Trinitate libri XII 8.49.4
Ac ne formae potius, quam naturae imago esse intelligeretur; idcirco invisibilis Dei imago est, natura in eo Dei per naturae suae virtutem intelligenda, non invisibili qualitate.
PL 10, 273Aまた、それが本性の像ではなく形の像と理解されることのないように、見えない神の像であるとは、彼のうちにある神の本性が、その本性の力によって理解されるべきだということであり、見えない性質によって理解されるべきだということではない。