De Trinitate libri XII 12.32.1
Semper natus, semper esse animo sentitur. -- Finis igitur et fidei et sermonis et sensus est, Dominum Jesum et natum esse, et semper esse: quia si quid de Filio mens retroacta scrutabitur, nihil aliud scrutantis sensui, quam natum esse et semper esse, semper occurret.
PL 10, 452Bつねに生まれた者であることは、心によってつねに存在すると感じ取られる。――それゆえ、信仰の、言葉の、理解の終わりは、主イエスが生まれた者であり、かつつねに存在する者であるということである。子について、遡る心が何を探ろうとも、探る者の理解には、生まれた者であることとつねに存在することのほかは、つねに何も現れないからである。
De Trinitate libri XII 12.32.2
Ut igitur Deo patri proprium est sine nativitate, ita et Filio debitum est per nativitatem semper esse. Nativitas autem nihil aliud quam patrem, neque pater aliud quam nativitatem enuntiabit. Medium enim nihil quidquam nomina ista, aut natura permittit.
PL 10, 453Aしたがって、父なる神に、誕生なしにつねにあることが固有であるのと同じく、子には、誕生を通してつねにあることが負われている。誕生は父以外を言い表さず、父も誕生以外を言い表さない。これらの名も、本性も、中間に何かを許さないからである。
De Trinitate libri XII 12.32.3
Aut enim non semper Pater, si non semper et Filius; aut si semper Pater, semper et Filius: quia quantum Filio temporis, ne semper filius fuerit, abnegabitur; tantum Patri deest, ne pater semper sit: ut licet semper Deus, non tamen et pater in ea fuerit infinitate, qua Deus est.
PL 10, 453Aというのは、つねに子がいるのでないなら、〔神は〕つねに父であるのではなく、つねに父であるなら、つねに子もいるからである。子がつねに子であったことを拒まれる時の長さだけ、父はつねに父であることを欠く。その結果、たとえつねに神であっても、神である無限のうちには父ではなかったことになる。