De Trinitate libri XII 8.1.1
Episcopus et pius debet esse et doctus. Cur Episcopus et bonus et doctus esse debeat. Praevidit Paulus fore, quibus teneretur Episcopus contradicere. --Beatus apostolus Paulus formam constituendi Episcopi fingens , et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam, et contradicentes revincere.
PL 10, 234C司教は敬虔であるとともに学識もなければならない。なぜ司教は善良であるとともに学識もなければならないのか。パウロは、司教が反駁すべき者たちが現れることを予見した。――幸いなる使徒パウロは、司教を立てるための型を描き、教会の全く新しい人を自らの教えによって形づくりつつ、その人において完成された諸々の力の総括とでもいうべきものを、こう述べて教えた。「教えにかなった信仰の言葉を堅く保ち、健全な教えへと勧め促すことができ、また反対する者たちを論駁することができる者であれ。」
De Trinitate libri XII 8.1.2
Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores (Tit. I, 9) . Ita enim quae propria disciplinae ac morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt, quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare: cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit; et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit.
PL 10, 236B「多くの者が服さず、空しいことを語り、惑わす者だからである」(テトス1:9)。すなわち使徒は、規律と品行に固有のことがらが司教職の功に資することを示しつつ、あわせて、信仰を教え守るための知識に必要なことがらも他の事柄のうちに欠けてはならないと言っているのである。というのも、ただ罪なく行動するだけ、あるいはただ知識をもって宣べ伝えるだけでは、直ちに善良で有益な司教とはならないからである。罪なき者は、学識がなければただ自分自身に益をもたらすにとどまり、学識ある者は、罪なき者でなければ、教えの権威を欠くのである。
De Trinitate libri XII 8.1.3
Non enim apostolicus sermo probitatis honestatisque praeceptis hominem tantum saeculo conformat ad vitam, neque rursum per doctrinae scientiam scribam Synagogae instituit ad legem: sed perfectum Ecclesiae principem perfectis maximarum virtutum bonis instituit, ut et vita ejus ornetur docendo, et doctrina vivendo.
PL 10, 236B使徒の言葉は、廉直と品位の戒めによって人をただ世の生き方に合わせるのでもなく、また教えの知識によって会堂の書記を律法へと仕立てるのでもない。完全な教会の長を、最大の力の完全な善によって仕立て、その生が教えることによって飾られ、教えが生きることによって飾られるようにするのである。
De Trinitate libri XII 8.1.4
Denique ipsum illum, ad quem ei sermo erat, Titum istiusmodi decreto consummandae religionis instruxit: In omnibus te ipsum bonorum factorum praebens exemplum docentem cum veneratione verbum sanum, irreprehensibile; ut adversarius revereatur, nihil habens turpe aut malum de nobis dicere (Tit. II, 7, 8) Non ignoravit doctor hic gentium, et, ex conscientia loquentis atque habitantis in se Christi, Ecclesiae electus magister, morbidi eloquii grassatura esse contagia, et adversum sanitatem verborum fidelium desaevituram doctrinae pestiferae corruptionem, quae impiae intelligentiae suae luem usque ad ipsam sedem animae demergens, profundo serperet malo.
PL 10, 236C実に使徒は、語りかけていた当のテトスその人にも、信仰を完成させるこのような定めをもって教えた。「あらゆる事において、自ら善き行いの模範を示し、敬いをもって健全で非難されるところのない言葉を教えよ。敵対する者が、我々について何一つ恥ずべきことや悪いことを言えず、畏れるようになるためである」(テトス2:7、8)。諸国民のこの教師は、自らのうちに語り住まうキリストの認識によって教会の選ばれた師であったから、病んだ言葉の感染が荒れ広がること、そして信ずる者たちの言葉の健全さに対して有害な教えの腐敗が猛威をふるうことを知らないはずがなかった。その腐敗は、自らの不敬虔な理解の毒を魂の座そのものにまで沈め、深い悪となって這い進むのである。
De Trinitate libri XII 8.1.5
Ex his enim ait: Quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17) , latenti semper subrepentique contagio sanitatem pervasae mentis inficiens.
PL 10, 236D彼はこの者たちについてこう言っている。「彼らの言葉は癌のように広がる」(二テモテ2:17)。それは、いつもひそかに忍び寄る感染によって、侵された心の健全さを損なうのである。
De Trinitate libri XII 8.1.6
Ob quod sani sermonis in Episcopo voluit esse doctrinam, fidei conscientiam, et exhortationum scientiam, adversum impias et mendaces et vesanas contradictiones obtinentem.
PL 10, 237Aそのゆえに使徒は、司教のうちに、健全な言葉の教えと、信仰の認識と、勧めの知識とがあるべきだと望んだ。それらをもって、不敬虔で偽りに満ちた狂気の反論に対して堅く立つためである。
De Trinitate libri XII 8.1.7
Multi enim sunt, qui simulantes fidem non subditi sunt fidei, sibique fidem ipsi potius constituunt, quam accipiunt, sensu humanae inanitatis inflati, dum quae volunt sapiunt, et nolunt sapere quae vera sunt: cum sapientiae haec veritas sit, ea interdum sapere quae nolis.
PL 10, 237A実際、信仰を装いながら信仰に服さない者は多い。彼らは信仰を受け取るよりも、自分自身のために信仰を打ち立てる。人間の空しさの考えにふくれあがり、自分の望むことを思い、真実であることを思おうとはしない。ところが知恵の真理とは、望まないことをときに思うところにある。
De Trinitate libri XII 8.1.8
Sequitur vero hanc voluntatis sapientiam sermo stultitiae: quia necesse est quod stulte sapitur, stulte et praedicetur. Jam vero stulta praedicatio quantum malum est audientium, cum seducuntur in sententiam stultitiae sub opinione sapientiae?
PL 10, 237A意志の知恵には愚かさの言葉が続く。愚かに思われることは、愚かに宣べ伝えられるほかないからである。さらに、愚かな宣べ伝えは、聞く者たちにとってどれほどの悪であろうか。聞く者が知恵の思い込みのもとに愚かさの考えへと惑わされるのである。
De Trinitate libri XII 8.1.9
Et idcirco Apostolus hunc de his ordinem tenuit dicens: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores.
PL 10, 237Aそのゆえに使徒はこれらの者についてこの順序をとって言った。「多くの者が服さず、空しいことを語り、惑わす者だからである」。
De Trinitate libri XII 8.1.10
Contradicendum itaque est, et impietati insolenti, et insolentiae vaniloquae, et vaniloquio seducenti: et contradicendum per doctrinae sanitatem, per fidei veritatem, per verborum sinceritatem; ut et sinceritas veritatis sit, et veritas sanitatis.
PL 10, 237Bしたがって、反駁しなければならない。傲慢な不敬虔に対して、空しく語る傲慢に対して、惑わす空言に対して。しかも教えの健全さによって、信仰の真理によって、言葉の誠実さによって反駁しなければならない。誠実さが真理の誠実さとなり、真理が健全さの真理となるためである。