ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XII 第I巻 第XII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 33B · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 1.12.1

1

Divina non capit nisi fides. --Hanc itaque divini sacramenti doctrinam mens laeta suscepit, in Deum proficiens per carnem, et in novam nativitatem per fidem vocata, et ad coelestem regenerationem obtinendam potestati suae permissa, curam in se parentis sui Creatorisque cognoscens non in nihilum redigendam se per eum existimans, per quem in hoc ipsum quod est, ex nihilo substitisset: et haec omnia ultra intelligentiae humanae metiens sensum, quia ratio communium opinionum consilii coelestis incapax, hoc solum putet in natura rerum esse, quod aut intra se intelligat, aut praestare possit ex sese.

PL 10, 33B

神的なものは、信仰でなければ受け入れない。――こうして、この神的な秘義の教えを、心は喜んで受け入れた。肉を通して神へと進み、信仰によって新たな誕生へ召され、天上の再生を得るために自分の権力にゆだねられ、自分の父にして創造者の自分への配慮を知り、自分は、無から今あるところのものへと存立させた者によって、無へ帰されるべきではないと考える。そしてこれらすべてを、人間の理解の及ぶ範囲を超えるものとして測る。共通の意見の理は、天の計画を受け入れえないので、事物の本性のうちにあるのは、自分のうちで理解できるか、自分から提供できるものだけだと考えるからである。

De Trinitate libri XII 1.12.2

2

Dei autem virtutes secundum magnificentiam aeternae potestatis, non sensu, sed fidei infinitate pendebat: ut Deum in principio apud Deum esse, et Verbum carnem factum habitasse in nobis, non idcirco non crederet, quia non intelligeret; sed idcirco se meminisset intelligere posse, si crederet.

PL 10, 33C

そして神の力を、永遠の権力の壮大さに応じて、理解によってではなく、信仰の無限によって量っていた。神が初めに神とともにあること、言葉が肉となって我々のうちに住んだことを、理解しないから信じないのではなく、信じるなら理解しうると思い起こしたから信じたのである。