De Trinitate libri XII 12.36.1
Quae creata a saeculo, eadem ante saeculum fundata. --Et o te miser, haeretice, qui indulta Ecclesiae adversum Synagogam arma, contra fidem ecclesiasticae praedicationis invadis: et doctrinae salutaris munitissimam intelligentiam rapis adversum universorum salutem; creaturam Christum per haec verba esse contendens, non Judaeum potius, negantem Christi ante saecula aeterna divinitatem et in omnibus operibus ac doctrinis Dei efficaciam, per haec verba Sapientiae subsistentis exstinguens! quae se nunc creatam in initium viarum Dei et in opera ejus a saeculo dixerit; ne forte ante Mariam non manere existimaretur: neque tamen creatam se ad nativitatis intelligentiam referret; quia in viarum initium et in opera sit creata; at vero ne hoc viarum initium, quod utique de divinis rebus humanae cognitionis exordium est, quisque ad subjiciendam tempori nativitatem infinitam deputaret (Prov. VIII, 22 sec. LXX) , fundatam se ante saecula sit professa: ut dum aliud est in viarum initium et in opera creari, et aliud est ante saecula fundari, anterior intelligeretur esse creatione fundatio: et hoc ipsum, quod fundata in opera ante saeculum est, sacramentum creationis ostenderet; quia fundatio ante saeculum, et creatio in viarum initium atque in opera post saeculum sit.
PL 10, 454B世から造られたものは、同時に世の前に据えられたものである。――ああ、憐れな異端者よ。汝は、シナゴーグに対抗するために教会に与えられた武器を、教会の宣べ伝えの信仰に向けて取り、救いの教えのもっとも堅固な理解を、万人の救いに逆らって奪っている。これらの言葉によってキリストを被造物と主張するとは。むしろ、キリストが世々の前に永遠に神性を持つこと、また神のすべての業と教えにおいて力あることを否定するユダヤ人が、存在する知恵のこれらの言葉によって消し去られるべきではないのか。この知恵は、いま自分が、神の道の初めとして、また世からの神の業のために造られたと言った。マリアより前にはとどまっていなかったと思われることのないためである。それでも、自分を誕生の理解に関わるものとして造られたと語ったのではない。それは道の初めと業のために造られたからである。他方、この道の初め、すなわち神的な事柄についての人間の認識の端緒を、無限の誕生を時に服させるものと誰かが見なさないように、世の前に据えられたと告白した(箴言8:22、七十人訳による)。道の初めと業のために造られることと、世の前に据えられることとが別のことであるために、据えられることが造られることより先にあると理解されるようにである。そして、世の前に業のために据えられたというこのことそのものが、創造の秘義を示している。世の前には据えられることがあり、道の初めと業のための創造は世の後にあるからである。