De Trinitate libri XII 4.13.1
« Quapropter tres substantiae (ὑποστάσεις) sunt Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius: Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat antequam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit.
PL 10, 106A「それゆえ、父と子と聖なる霊は三つの実体(ヒュポスタシス)である。そして神は万物の原因であり、まったく初めなく、ただ独りである。子は、時なくして父から生み出され、世々に先立って造られ、基礎を据えられ、生まれる前には存在しなかったが、時なくして万物に先立って生まれ、ただ独りで、ただ独りの父から存立するに至った。」
De Trinitate libri XII 4.13.2
Nec enim est aeternus, aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est.
PL 10, 106A「彼は永遠でも、ともに永遠でも、父とともに同時に造られざる者でもなく、父とともに同時に存在するのでもない。ある者たちが言うように、あるいは、生まれていない二つの始原を持ち込む者たちが言うようにではなく、合一であり万物の始原であるのと同じく、神は万物に先立って存在する。」
De Trinitate libri XII 4.13.3
Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus.
PL 10, 106B「それゆえ神は子より先にある。あなたが教会の真ん中で説くのを聞いて、我々もそう学んだとおりである。したがって、彼が神から存在と栄光と生を持ち、万物が彼に委ねられているという点に従えば、その点において、彼の始原は神である。」
De Trinitate libri XII 4.13.4
Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.
PL 10, 106B「神は、彼の神として、彼に先立つ者であるから、彼を統べる。というのも、『彼から』ということ、『胎から』ということ、『私は父から出て来た』ということが、彼の同一実体の一部のように、また発出を延ばしたもののように〔extendens の構文は崩れているらしく、文脈から解した〕理解されるなら、父は合成された者、分割されうる者、変化しうる者となり、彼らに従えば体となり、彼らの側で言えば、体なくして体の帰結を負う神となるからである。」