De Trinitate libri XII 6.9.1
Valentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. --Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, « Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est: » ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent.
PL 10, 162Bウァレンティノスの作り事。教会はこれと無縁である。異端者たちは発出という名によって誕生を廃そうと努める。――それゆえ異端者たちは、神の子が神から出たのではなく、神の本性から、神の本性において、神から神が生まれたのでもないことを望んだ。すでに先に唯一のただ一人の真の神に言及し、しかも父を付け加えなかったので、父と子が一つの真理に属することを、誕生の固有性を除外して否むために、こう言った。「ウァレンティノスが、父の生まれた者を発出と考え出したようにでもなく」と。それは、ウァレンティノスの異端の外観のもとに、発出という名を退けて、神から神が誕生することを退けるためであった。
De Trinitate libri XII 6.9.2
Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit.
PL 10, 162C実際ウァレンティノスは、滑稽でおぞましいことを考え出して、首長たる神のほかに、神々の一族と、数多くの永遠者たちの権力を持ち込んだうえで、そののち、我々の主イエス・キリストを、隠された意志の奥義によって発出せしめられたものと主張した。
De Trinitate libri XII 6.9.3
Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit.
PL 10, 163Aそれゆえ、向こう見ずで愚かな創始者の狂気によって探し出された、この空虚な発出を、教会の福音と使徒の信仰は知らない。
De Trinitate libri XII 6.9.4
Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum.
PL 10, 163A実に教会は、ウァレンティノスのビュトスも、沈黙も、三十のアイオーンも知らない。ただ、万物がそれからある唯一の神なる父と、万物がそれによる唯一の我々の主イエス・キリスト、神から生まれた神のほか、何も知らないのである。
De Trinitate libri XII 6.9.5
Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena.
PL 10, 163Aだが、神から生まれた神は、自らの誕生によって、神であるというそのことを〔父なる〕神から奪ったのでもなく、誕生のうちにあって自ら神でないのでもない。また神であるそのことは、存在し始めたのではなく、神から生まれたのである。そして、生まれるものは、そのことそのものが人間の本性の理解に従えば発出されたものと見え、そのため発出そのものが誕生であると考えられてしまう。それゆえ、ウァレンティノスの異端を通して発出という名を排除することが試みられたのであり、それは誕生の真実が残らないためであった。発出の理解は、地上的な臆見においては、地上的な誕生の本性とさほど異ならないからである。
De Trinitate libri XII 6.9.6
Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2) , frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur.
PL 10, 163B人間の本性の、神的な事柄への鈍く困難な理解は、我々がすでに一度述べたこと(第1巻第10節および第4巻第2節)について、より頻繁に注意されることを要求する。すなわち、人間の比較の実例が、神の力の秘義に足りるものと信じられてはならず、天上のことについて霊的に理解を染み込ませるために、地上の類の姿がもたらされるにすぎないのであり、我々の本性のこの階梯を通して、神の壮大さへの理解へと我々が導かれるためである、と。
De Trinitate libri XII 6.9.7
Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda ( al. existimanda) .
PL 10, 163B神の誕生は、人間の誕生の発出になぞらえて評価されるべきではない(別本では「考えられるべき」)。
De Trinitate libri XII 6.9.8
Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus.
PL 10, 163B一者から一者があり、神から神が生まれているところでは、地上的な誕生は、ただ表示の理解をもたらすにすぎない。だが、生まれてくるものの起源は、比較の実例として十分ではない。その起源には、交わりも、懐胎も、時間も、出産も含まれているが、神から生まれた神は、ただ生まれたもの以外の何ものとも理解されるべきではないのである。
De Trinitate libri XII 6.9.9
Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret.
PL 10, 163Cとはいえ、神的誕生の真実については、福音と使徒の信仰に従い、しかるべき箇所で論じよう。さしあたり、異端の術の才知を示さなければならなかった。その術は、誕生の真実を廃するために、発出という名を消し去ったのである。