ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXVI 第IX巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 301B · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 9.26.1

1

Nondum est in regno Dei, quia nondum in fide Christi Dei. --Et cur non longe a Dei regno sit, quam futurus magis in Dei regno sit, ex ipsis dictis Domini intelligendum est. Sequitur enim: Et nemo jam audebat eum interrogare.

PL 10, 301B

まだ神の国にはいない。まだキリストなる神への信にないからである。――なぜ彼が、神の国のうちにいることになるというよりも、むしろ神の国から遠くないというにとどまるのか〔比較構文 non longe … quam futurus magis … が取りにくく、意訳した〕、それは主自身の言葉から理解されなければならない。続いてこうあるからである。「そして、もはや誰も彼に問おうとしなかった」。

De Trinitate libri XII 9.26.2

2

Et respondens Jesus dixit docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) .

PL 10, 301C

そしてイエスは、神殿で教えて答えて言った。「律法学者たちは、どうしてキリストがダビデの子だと言うのか。ダビデ自身が聖なる霊において言っている。『主は私の主に言った。私の右に座れ、私が汝の敵を汝の足の台とするまで』」(詩篇109:1)。

De Trinitate libri XII 9.26.3

3

Ipse David dicit eum Dominum; et unde est filius ejus (Marc. XII, 34) ? Non longe igitur a Dei regno est Scriba unum Deum confitens, qui ultra omnia esset diligendus.

PL 10, 301C

「ダビデ自身が彼を主と言う。それなのに、彼はどこからその子なのか」(マルコ12:34)。それゆえ、唯一の神を、すべてに優って愛されるべき者として告白する律法学者は、神の国から遠くない。

De Trinitate libri XII 9.26.4

4

Sed admonetur sua ipsius professione, cur sacramentum legis ignoret, et Christum Dominum filium Dei nesciat per nativitatis naturam in fide unius Domini confitendum.

PL 10, 301C

しかし彼は、自らの宣言そのものによって、なぜ律法の秘義を知らないのか、また、誕生の本性によって唯一の主への信のうちに告白されるべき、主キリスト、神の子を知らないのかを、気づかされる。

De Trinitate libri XII 9.26.5

5

Et quia per unius Domini secundum legem professionem, Dei filio, ut in unius Domini sacramento maneret, non relinqui videbatur; Scribam admonet, quomodo Christum David filium esse diceret, cum David eum Dominum suum esset professus; nec natura sineret, ut qui tanto patriarchae esset filius, esset et Dominus.

PL 10, 301C

律法にしたがった唯一の主の宣言によっては、神の子には、唯一の主の秘義のうちにとどまる余地が残されていないように見えたので、彼は律法学者に気づかせる。ダビデが彼を自らの主と宣言していたのに、どうしてキリストをダビデの子と言うのか。しかも、これほどの族長の子である者が同時にその主でもあることは、本性が許さないはずである、と。

De Trinitate libri XII 9.26.6

6

Hoc ideo, ut se Scriba, secundum carnem et partum Mariae quae ex David esset solum eum intelligens, Dominum potius, secundum Spiritum, David meminisset esse, quam filium; et id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est (Marc. XII, 29) , a Domini unius sacramento Christum non separaret, cum tantus patriarcha et prophetes eum, qui ex utero Domini ante luciferum genitus fuisset, Dominum sibi profiteretur: non utique immemor legis, neque ignorans Dominum alium non confitendum, sed eum, qui naturalis sacramento nativitatis ex incorporalis Dei utero substitisset, absque violatae legis fide Dominum esse intelligendum; cum unus ex uno, per unius Domini naturam, haberet in se naturale quod Dominus est.

PL 10, 302A

それは、律法学者が、ただ肉と、ダビデから出たマリアの出産にしたがってのみ彼を理解しつつ、霊にしたがえば、彼がダビデにとって子であるよりも主であることを想起し、また、「聞け、イスラエルよ。我々の神である主は、唯一の主である」(マルコ12:29)と語られたことから、キリストを唯一の主の秘義から分けないためである。これほどの族長にして預言者が、明けの明星より前に主の胎から生まれた者を、自らの主と宣言したのだから。彼は決して律法を忘れたのでも、別の主を告白してはならないことを知らなかったのでもなく、誕生の秘義によって体を持たない神の胎から存立するに至った者が、律法への信を破ることなく、主であると理解されるべきだからである。一つの者が一つの者から、唯一の主の本性によって、主であるという本性的なものを、自らのうちに持つからである。