ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXXIII 第IX巻 第XXXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 306A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 9.33.1

1

Objecto loco Christus innuitur verus Deus. --Quamquam igitur sciam morosas difficilium quaestionum absolutiones legentium desideriis graves esse; tamen dilata ad modicum totius veritatis demonstratione, indulgeri mihi existimo non sine aliquo fidei profectu, his ipsis dictis evangelicis tecum, haeretice, luctanti.

PL 10, 306A

反対された箇所で、キリストが真の神であることが示される。――難しい問いの解決が、煩わしく引き延ばされることは、読者の望みにとって重荷であることを、私は承知している。それでも、真理全体の証明をしばらく先に延ばし、まさにこれらの福音の言葉をめぐって、異端者よ、汝と闘うことを許されるのは、信にいくらかの進展をもたらすことなくしてではない、と私は考える。

De Trinitate libri XII 9.33.2

2

Audis professionem Domini dicentis: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quaero, quid sit quod sensum moveat, ne verus Deus Christus sit?

PL 10, 306B

汝は、主の宣言を聞く。「永遠の命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」。私は問う。キリストが真の神でないと理解を動かすものが、何であるのか。

De Trinitate libri XII 9.33.3

3

Non enim tibi nunc quid de Christo crederes, significatio aliqua alia subjecta demonstrat.

PL 10, 306B

汝がキリストについて何を信じるべきかを、いま、他のどんな表示も、汝に示してはいないからである。

De Trinitate libri XII 9.33.4

4

Non habes quidquam praeter quam Jesum Christum; non filium hominis, ut de se solet dicere; non filium Dei, ut profiteri ei de se usitatum est; non descendentem panem vivum de coelis, quod cum multorum scandalo de se frequentat (Joan. VI, 61) .

PL 10, 306B

汝は、イエス・キリスト以外の何も持たない。彼が自らについて常に言うように、人の子でもなく、自らについて宣言するのが常であるように、神の子でもなく、多くの人の躓きとともに自らについて繰り返し言う、天から降る生けるパンでもない(ヨハネ6:61)。

De Trinitate libri XII 9.33.5

5

Sed dicens: te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) , omnem praenominum et cognominum suorum, vel naturalium, vel assumptorum consuetudinem praetermisit: ut cum confitendus solus verus Deus et Christus Jesus aeternitatem praestarent, sine dubio in ea Jesus Christus esset significatione, qua Deus est.

PL 10, 306B

しかし「唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを」(ヨハネ17:3)と言いつつ、彼は、自らの本性に属するにせよ、身に受けたものに属するにせよ、あらゆる呼び名と添え名の習いを省いた。それゆえ、告白されるべき唯一の真の神とキリスト・イエスとが永遠を与えるのなら、イエス・キリストは疑いなく、神である意味において示されているのである。