De Trinitate libri XII 12.3.1
Apud Arianos pugnat secum propheticus et evangelicus Spiritus. --Nemini autem dubium est, contrarias semper obnitentesque impietatis causas esse causis religionum: neque posse id pie suscipi, quod impie susceptum esse decernitur: ut aut hi nunc novi apostolicae fidei emendatores evangelicum et propheticum Spiritum in lites dividant, et in jurgia partiantur; aut hi aliter prophetaverint, et hi aliter praedicaverint: quia Salomon ad creaturae nos venerationem vocet, Paulus vero servientes creaturae coarguat.
PL 10, 435Bアレイオス派においては預言の霊と福音の霊が自らと争う。――だが、不敬虔の主張は宗教の主張とつねに相反し対立していること、また不敬虔に受け取られたと判定されるものが、敬虔に受け取られることはありえないことは、誰にも疑いのないところである。そうであれば、使徒的信仰の新たな訂正者を気取る今の彼らが、福音の霊と預言の霊を争いに分け、口論に引き裂くか、あるいは、〔預言者たちは〕ある仕方で預言し、〔使徒たちは〕別の仕方で宣べ伝えたことになるか、そのいずれかである。ソロモンは我々を被造物への崇拝へ呼び、パウロはむしろ被造物に仕える者たちを咎めるというのだから。
De Trinitate libri XII 12.3.2
Quae utique non videntur sibi secundum impietatis intelligentiam convenire (Gal. I, 15,) ut Apostolus, et per legem edoctus, et per praefinitionem segregatus, (II Cor. XIII, 3) , et per loquentem in se Christum loquens, prophetiam aut ignoraverit aut non ignoratam dissolverit: et nescierit creaturam Christum, quem creatorem nuncupaverit; et vetuerit creaturae religionem, qui soli Creatori serviendum monuerit dicens: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae praeterito Creatore, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. I, 25) .
PL 10, 435Bこれらは、不敬虔な理解に従うなら、互いに整合しているとは到底見えない(ガラテヤ1:15)〔utique non videntur … ut … の構文は取りにくく、「〜ということは整合しない」と解した。引照の位置は底本のまま〕。使徒は律法によって教えられ、あらかじめの定めによって選び分けられ(二コリント13:3)、自分のうちに語るキリストによって語る者でありながら、預言を知らなかったか、知っていながら解体したことになり、自分が創造者と呼んだキリストが被造物であることを知らなかったことになり、唯一の創造者にのみ仕えるべきだと戒めて「彼らは神の真理を偽りに変え、創造者を措いて被造物に仕えた。創造者は永遠に祝福されている」(ローマ1:25)と語った当人が、被造物への崇拝を禁じたことになるからである。