De Trinitate libri XII 11.2.1
Fides una non est de Christo dissidentibus. --Fides autem una jam non est, si non unum Dominum et unum Deum patrem in conscientiae professione retinebit. Unum vero Dominum et unum Deum patrem quomodo fides quae non una est confitetur?
PL 10, 400Bキリストについて意見を異にする者たちには、信仰は一つではない。――信仰は、一人の主と父なる一つの神を、自覚の告白のうちに保たなければ、もはや一つではない。では、一つでない信仰が、一人の主と父なる一つの神を、どうして告白しうるのか。
De Trinitate libri XII 11.2.2
Una autem in tanta praedicationum diversitate jam non erit, si alius Dominum Jesum Christum, penetrante palmas clavo, infirmitatis nostrae credet dolore gemuisse, et egentem naturae suae potestatisque virtute, imminentis jam sibi mortis timuisse terrore: si etiam id, quod principale est, natum negabit, et creatum potius praedicabit: si Deum dicet magis, quam intelliget: quia et deos dici religiosum est, et Deum intelligi divinae naturae conscientia est.
PL 10, 400Bもしある者が、主イエス・キリストは、釘に手のひらを貫かれて、我々の弱さの痛みに呻き、自らの本性と権力の力を欠いて、迫りくる死の恐怖におびえたと信じるなら、また、最も肝要な点である彼の誕生を否定して、むしろ造られたと宣べるなら、また、彼を神と理解するよりも、むしろ神と呼ぶだけであるなら、宣教がこれほど分かれているなかで、信仰はもはや一つではないであろう。神々と呼ばれることは敬虔にかなうが、神と理解されることは、神的本性の自覚に属するからである。
De Trinitate libri XII 11.2.3
Jam ergo non unus est Dominus Christus si alii ut Deus non dolet, alii ut infirmus timet; alii sit ex natura, alii ex cognomine Deus: et alii ex generatione, alii ex appellatione sit filius.
PL 10, 400Cしたがって、キリストがある者には神として苦痛を感じず、別の者には弱い者として恐れるなら、もはや主キリストは一人ではない。ある者にとっては本性によって、別の者にとっては呼び名によって神であり、ある者にとっては生成によって、別の者にとっては呼称によって子であることになる。
De Trinitate libri XII 11.2.4
Et per id neque Deus pater unus in fide est, si aliis potestate, aliis generatione pater creditur, quia et universorum pater Deus sit.
PL 10, 400Cまたそれによって、父なる神も信仰において一つではない。ある者には権力によって、別の者には生成によって父と信じられるなら。神は万物の父でもあるからである。
De Trinitate libri XII 11.2.5
Jam porro quis ambiget extra fidem esse, quidquid extra fidem unam est? quia in fide una et unus Dominus Christus, et Deus pater unus sit.
PL 10, 401Aところで、一つの信仰の外にあるものは何であれ信仰の外にあることを、誰が疑うだろうか。一つの信仰においては、主キリストも一人、父なる神も一つだからである。
De Trinitate libri XII 11.2.6
Unus autem Dominus Christus non nomine, sed fide, unus est filius: sed si Deus sit, si indemutabilis sit, si non aliquando defuerit vel Deus esse vel filius.
PL 10, 401A一人の主キリストは、名によってではなく信仰によって一人であり、子は一人である。ただしそれは、彼が神であるなら、変わりえないなら、神であることも子であることも、かつて欠いたことがないなら、である。
De Trinitate libri XII 11.2.7
Qui igitur aliter Christum quam est praedicabit, id est, nec filium nec Deum esse; alium Christum praedicabit.
PL 10, 401Aしたがって、キリストをあるがままとは別に、すなわち子でも神でもないと宣べる者は、別のキリストを宣べているのである。
De Trinitate libri XII 11.2.8
Sed nec in unius baptismi fide una est: quia secundum Apostolicam doctrinam ejus unius baptismi fides una est, cujus unus Dominus et Dei sit filius Christus, et Deus sit.
PL 10, 401Aだが、一つの洗礼の信仰においても、その者に信仰は一つではない。使徒的な教えによれば、一つの洗礼の信仰が一つであるのは、その洗礼の一人の主が神の子キリストであり、かつ神である場合だからである。