De Trinitate libri XII 3.9.1
Christi officium apud nos. --Curam ergo humani generis habens Dei filius, primum, ut sibi crederetur, homo factus est: ut testis divinarum rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum patrem nobis infirmibus et carnalibus praedicaret, voluntatem in eo Dei patris efficiens, ut dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) , non quod nolit et ille quod faciat; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris explere.
PL 10, 80C我々のもとでのキリストの務め。――それゆえ神の子は、人類への配慮をもって、まず、自らが信じられるために、人となった。それは、我々の一人として神のことがらの証人となり、肉の弱さを通して、弱く肉なる我々に父なる神を宣べ伝え、自らのうちに父なる神の意志を成し遂げるためである。彼はこう言う。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。これは、彼自身が、行うべきことを望まないからではない。父の意志の成就のもとに自らの従順を示し、自ら父の意志を満たそうと望んだのである。
De Trinitate libri XII 3.9.2
Erat autem haec efficiendae voluntatis voluntas, cujus ipse testis est dicens: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam.
PL 10, 80Cしかしこれは、意志を成し遂げることを望む意志であった。彼自身がその証人として言う。「父よ、刻が来た。汝の子に栄光を与えよ。子が汝に栄光を与えるためである。汝が彼にすべての肉に対する権力を与えたように、汝が彼に与えたすべての者に、彼が永遠の命を与えるためである。」
De Trinitate libri XII 3.9.3
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavi super terram, opere consummato quod dedisti mihi ut faciam.
PL 10, 81A「永遠の命とは、彼らが、汝、唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである。私は地上で汝に栄光を与えた。汝が私に行うために与えた業を成し遂げて。」
De Trinitate libri XII 3.9.4
Et nunc clarifica me Pater apud temetipsum claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 1 et seqq.) .
PL 10, 81A「そして今、父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていた栄光をもって、汝自身のもとで私に栄光を与えよ。私は汝の名を、汝が私に与えた人々に現した」(ヨハネ17:1以下)。
De Trinitate libri XII 3.9.5
Verbis brevibus et paucis omne opus officii sui et dispensationis exposuit, nihilo minus fidei veritatem adversum omnem inspirationem diabolicae fraudulentiae communiens. Curramus ergo per singulas sermonis sui virtutes.
PL 10, 81A短く少ない言葉で、彼は自らの務めと経綸の業のすべてを述べた。それとともに、悪魔的な欺きのあらゆる吹き込みに対して、信仰の真理を固めたのである。それゆえ、彼の言葉の一つ一つの力を、順に走り抜けよう。