De Trinitate libri XII 10.8.1
Quid de hora ignorata. --Respondentes quoque stultissimis eorum professionibus, usque ad ignoratae horae descendimus demonstrationem: quae etiamsi, secundum illos, a Filio apprehensa (percepta) non esset, tamen id ad contumeliam divinitatis unigenitae non pertineret; quia natura non ferret, ut eum nativitas retroageret ad innascibilitatis ininitiabilem substitutionem, potestati suae Patre momentum definiendi adhuc diei ad demonstrationem auctoritatis innascibilis reservante: neque in eo infirmam intelligi posse naturam, in qua tantum inesset ex nativitate naturae, quantum implere posset perfecta nativitas: neque ad differentiam divinitatis unigenito Deo ignorationem diei et horae deputandam, cum ad demonstrandam adversum haereticos Sabellianos innascibilem in Patre atque ininitiabilem potestatem, innascibilis haec in eo sit potestatis exceptio.
PL 10, 348B知られなかった時刻について何が語られたか。――彼らの最も愚かな主張にも答えて、我々は知られなかった時刻の証明にまで降りていった。それはたとえ、彼らの言うとおり、子によって把握されなかった(別本では「知覚されなかった」)としても、独り子の神性への侮辱にはならないであろう。なぜなら、本性がそれを許さないからである。すなわち、誕生が彼を、生まれざる者の始まりなき存立へと引き戻すことはなく、父は、生まれざる権威の証明のために、なお日を定める時を自らの権力に留保している。また、その本性のうちに、誕生から本性として備わったものが、完全な誕生が満たしうる限りに備わっている以上、その本性が弱いと理解されることもできない。さらに、日と時刻の無知を独り子なる神の神性の違いに帰すべきでもない。サベリオス派の異端者に対して、父における生まれざる始まりなき権力を示すために、権力のこの生まれざる除外が彼のうちにあるのだからである。
De Trinitate libri XII 10.8.2
Sed quia hanc nescitae diei professionem, non ignorationis esse infirmitatem, sed tacendi dispensationem docuimus: expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa quibus obscurari videtur eluceat.
PL 10, 348Cしかし、この知られなかった日の表明は、無知の弱さではなく、沈黙の経綸であると我々は教えたのだから、今なお、不敬虔な主張のあらゆる機会は取り除かれなければならず、異端の冒涜の宣言はすべて通り抜けなければならない。福音の真理が、それが覆い隠されて見えるまさにそのことを通して輝き出るためである。