De Trinitate libri XII 5.17.1
Filius hoc Patribus est visus quod natus est sine damno naturae suae. --Non perimunt naturae veritatem coelestis misericordiae sacramenta: sed nec sanctorum fidem species, quae ad fidei visionem coaptantur, eludunt.
PL 10, 139A子は、自らの本性を損なうことなく生まれたその者として、父祖たちに見られた。――天の慈しみの秘義は本性の真理を滅ぼさず、また、信仰の見ることに合わせて用いられる姿も、聖徒たちの信仰を欺くことはない。
De Trinitate libri XII 5.17.2
Sacramenta enim legis mysterium dispensationis evangelicae praefigurant: ut patriarcha videat et credat, quod Apostolus contemplatur et praedicat. Namque cum lex umbra sit futurorum, veritatem corporis umbrae species expressit.
PL 10, 139A律法の秘義は福音の経綸の奥義をあらかじめ形づくっている。族長が見て信じるのは、使徒が観想して宣べ伝えるものである。律法は来るべきものの影であるから、影の姿は体の真理を表した。
De Trinitate libri XII 5.17.3
Et Deus in homine et videtur et creditur et adoratur, qui secundum plenitudinem temporis esset in homine gignendus. Namque ad visum species praefiguratae veritatis assumitur.
PL 10, 139B神は人において見られ、信じられ、礼拝される。時の満ちるにしたがって、人において生まれることになる神である。見るために、あらかじめ形づくられた真理の姿が身に受けられるからである。
De Trinitate libri XII 5.17.4
Visus est autem tum (sub lege) tantum Deus in homine, non natus est: mox etiam hoc, quod est visus, et natus est. Ad veritatem vero nascendi familiaritas proficit assumptae ad contemplandum formam speciei.
PL 10, 139Bそのとき(律法のもとで)神は人において見られただけで、生まれてはいなかった。のちには、見られたそのものが、生まれもした。生まれることの真理へと、観想のために身に受けられた姿の形との親しさが進み行く。
De Trinitate libri XII 5.17.5
Illic homo per Deum secundum naturae nostrae infirmitatem videndus assumitur: hic pro naturae nostrae infirmitate nascitur quod erat visum. Accipit umbra corpus (evangelicis temporibus), et species veritatem, et visio naturam.
PL 10, 139Bそこでは、我々の本性の弱さに応じて、人が神によって見られるべきものとして身に受けられる。ここでは、我々の本性の弱さのために、見られたものが生まれる。(福音の時代に)影は体を受け、姿は真理を受け、見ることは本性を受ける。
De Trinitate libri XII 5.17.6
Non tamen Deus a se demutatur, cum in homine nobis aut videtur, aut nascitur, familiari inter se proprietate et nativitatis et visus: ut quod natum est, visum sit; et quod visum est, nasceretur.
PL 10, 139Bそれでも神は、人において我々に見られるときも、生まれるときも、自ら変化することはない。誕生と見られることとが、互いに固有の親しさをもっているからである。すなわち、生まれたものが見られたものであり、見られたものが生まれたのである。
De Trinitate libri XII 5.17.7
Et quia nondum nobis collationis evangelicae ac propheticae locus est, institutum interim ex lege ordinem persequamur.
PL 10, 139C我々にはまだ福音書と預言書を突き合わせる場がないので、さしあたり、律法から始めた順序を追っていこう。
De Trinitate libri XII 5.17.8
Probaturi enim postea ex Evangeliis verum Dei filium natum in homine fuisse, nunc visum interim patriarchis in specie hominis Dei filium Deum verum docemus ex lege.
PL 10, 140A後に福音書から、神の真の子が人において生まれたことを証明しようとするのであるが、今さしあたり、族長たちに人の姿で見られた神の子が真の神であることを、律法から教える。
De Trinitate libri XII 5.17.9
Namque cum Abrahae homo visus, est et Deus adoratus, et judex praedicatus: et cum pluit Dominus a Domino, non ambigitur quin quod pluit Dominus a Domino, ad significationem Patris et Filii lex loquatur: neque rursum existimandum est, quod patriarcha nescierit quin Deum verum adoraret, quem Deum intelligens adorabat.
PL 10, 140Aアブラハムには人が見られ、神として礼拝され、裁き主として宣べられた。また主が主から降らせたとき、主が主から降らせたことについて、律法が父と子の指示に向けて語っていることは疑われない。また、族長が、神と理解して礼拝した者が真の神であることを知らなかった、と考えるべきでもない。