De Trinitate libri XII 6.14.1
Qua arte Filium ex nihilo innuant. --Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur.
PL 10, 168Aいかなる術策によって、子を無から出たものとほのめかすか。――実に、多くを述べたのち、いわば自ら備えた入口から、そこへ突進して、こう言った。「子は時なくして出され、世に先立って創造され据えられ、生まれる前には存在しなかった。」
De Trinitate libri XII 6.14.2
Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur.
PL 10, 168A異端の言葉は、自分では、不敬の確証のためにも、追及されたときの非難への弁明のためにも、控えめにしたつもりで、こう言った。生まれる前には存在しなかったと。それは、彼が生まれる前に存在しなかったというこの点で、存立する起源の本性を彼から否み、無から存在し始めたものとし、彼には、自らの誕生の前から存在する者としての権威が与えられないようにするためである。さらに、もしこれが不敬に言われたものと思われるなら、彼には即座の弁明が用意されるであろう。すなわち、すでに存在していた者は生まれえなかったし、以前から存在していた者は、そのゆえに存在するところの、生まれる原因を持ちえなかったのである。誕生は、生まれる者が存在するに至るという結果に資するのだから、と。
De Trinitate libri XII 6.14.3
O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit?
PL 10, 168Bおお、愚かで不敬な者よ。誕生なくして存立する者のうちに、誰が誕生を待ち望むであろうか。あるいは、すでに存在する者が生まれると、どうして考えられるべきであろうか。誕生は、生まれるということの本性であるのに。
De Trinitate libri XII 6.14.4
Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit.
PL 10, 168Bだが汝は、神なる父から独り子なる神が誕生したことを否もうとして巧妙に争い、生まれる前には存在しなかったということによって逃れようとした。神は、そこから神の子が生まれた者として存在していたのであり、神の子なる神が誕生によってそこから存立するところの、神の本性はとどまるのである〔quod Deus … erat 以下が evadere voluisti にどう係るかは定かでない〕。
De Trinitate libri XII 6.14.5
Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur.
PL 10, 168Bしたがって、もし神から生まれたのなら、その誕生は、とどまる本性の誕生であると告白されなければならない。存在していた神が生まれる、というのではなく、存在していた神から神の誕生があると理解される、ということである。