ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XLV 第VIII巻 第XLV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 269C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.45.1

1

Signatum a Deo exponit Paulus dicens in Dei forma. --Sed nobis Evangelii praedicator proprietatis hujus intelligentiam Spiritu Christi per se loquentis insinuat, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7) .

PL 10, 269C

神から証印を押されたことを、パウロは「神の形において」と言って説明する。――しかし我々に対しては、福音の宣べ伝え手が、キリストの霊が自ら語ることによって、この固有性の理解を示す。「彼は神の形にありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」(フィリピ2:6、7)。

De Trinitate libri XII 8.45.2

2

Quem enim signaverat Deus, aliud praeter quam Dei forma esse non potuit: et id, quod signatum in Dei forma est, hoc necesse est totum in se coimaginatum habere, quod Dei est. Et idcirco Apostolus eum, quem signavit Deus, in Dei forma manentem Deum praedicavit.

PL 10, 270A

神が証印を押した者は、神の形以外のものではありえなかった。神の形において証印を押されたものは、神に属するものを全体として、自らのうちに共に像となってもっているほかない。それゆえに使徒は、神が証印を押した者を、神の形にとどまる神として宣べ伝えた。

De Trinitate libri XII 8.45.3

3

Nam assumpti et connati in eo corporis sacramentum locuturus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens. Quod enim in forma Dei erat, per signantem se Deum Deus manebat.

PL 10, 270A

彼のうちに身に受けられ、共に生まれた体の秘義を語ろうとして、こう言っている。「神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」。神の形にあったものは、自らに証印を押す神によって、神であり続けたからである。

De Trinitate libri XII 8.45.4

4

Sed quia suscipienda erat forma servi, et obediens esset futurus ad mortem; non sibi rapiens esse se aequalem Deo, ad susceptionem se formae servilis per obedientiam exinanivit.

PL 10, 270A

しかし、僕の形を取らねばならず、死に至るまで従順となろうとしていたので、自らが神と等しくあることを奪い取るのではなく、従順によって、僕の形を取るために自らを空しくした。

De Trinitate libri XII 8.45.5

5

Exinanivit autem se ex Dei forma, id est, ex eo quod aequalis Deo erat: non tamen aequalem se Deo per rapinam existimans, quamvis in forma Dei, et aequalis Deo, per Deum Deus signatus exstaret.

PL 10, 270B

彼が自らを空しくしたのは、神の形から、すなわち神と等しくあることからである。しかし、神の形にあり、神と等しく、神によって神として証印を押されて立っていたにもかかわらず、彼は自らを、奪い取ることによって神と等しいとは考えなかった。