ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XXIX 第VIII巻 第XXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 8.29.1

1

Gratiarum divisiones. --Sequitur enim: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus est; et divisiones ministeriorum sunt, et idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus.

PL 10, 257C

恩寵の分配。――続いてこう言われている。「賜物には分配があるが、霊は同じである。務めには分配があるが、主は同じである。働きには分配があるが、すべてのことをすべての者において働かせる神は同じである。」

De Trinitate libri XII 8.29.2

2

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad id quod utile est (Ibid. 4, et seqq.) . In praesenti sermone quadrimoda significatio intelligitur, cum in divisione donorum idem Spiritus est, et in divisione ministeriorum idem ipse Dominus est, et in divisione operationum idem Deus est, et in utilitatis datione manifestatio Spiritus.

PL 10, 257C

「各人には、益となるように、霊の顕れが与えられる」(一コリント12:4以下)。この言葉には四重の意味が理解される。賜物の分配においては同じ霊が、務めの分配においては同じ主が、働きの分配においては同じ神が、そして益の授与においては霊の顕れがあるのである。

De Trinitate libri XII 8.29.3

3

Atque ut datio utilitatis in manifestatione Spiritus nosceretur; continuo subjectum est: Huic quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donum curationum in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (Ibid., 8 et seqq.) .

PL 10, 257C

そして、益の授与が霊の顕れにおいて知られるように、すぐ後にこうつけ加えられている。「ある者には霊によって知恵の言葉が、ほかの者には同じ霊に従って知識の言葉が、またほかの者には同じ霊において信仰が、ほかの者には同じ霊において癒しの賜物が、ほかの者には力ある業の働きが、ほかの者には預言が、ほかの者には霊の識別が、ほかの者には諸種の異言が、ほかの者には異言の解釈が与えられる」(一コリント12:8以下)。