ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XXVI 第III巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 94C · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 3.26.1

1

De Dei rebus non suo sensu, sed fide decernendum. --Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est, neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat.

PL 10, 94C

神のことがらは、自らの理解によってではなく、信仰によって判断しなければならない。――したがって、神の作用において、人間の精神の見解によって扱うべきものは何もない。また、造られたものそのものの質料が、自らの創造者について決定することがあってはならない。

De Trinitate libri XII 3.26.2

2

Assumenda autem nobis est stultitia, ut sapientiam sumamus, non imprudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia: ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet.

PL 10, 94C

むしろ我々は、知恵を得るために、愚かさを引き受けなければならない。それは無分別の理解によるのではなく、我々の本性の自覚によるのである。地上の思考の理が思い描かぬことを、今度は神の力の理が我々に染み込ませるためである。

De Trinitate libri XII 3.26.3

3

Cum enim recognita stultitiae nostrae intelligentia, imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus, tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuemur: cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et auctor exsistat.

PL 10, 95A

実際、我々の愚かさの理解を認めて、我々のうちにある本性的な無分別の無知を感じ取ったとき、そのとき我々は、神の知恵の賢さを通して、神の知恵へと教え込まれる。すなわち、神の力と権力を際限なく測るとき、本性の主を本性的な法則のうちに閉じ込めないとき、神について善く信じられることは、ただ、神自らがそれを信じるべきこととして、我々とともに自らの証人でもあり保証者でもあるようなことのみだと、理解するときである。