ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXVI 第IX巻 第LXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 333C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 9.66.1

1

Christus nil nesciens dispensationis ergo loquitur quasi nesciens. Diei scientia occulta: ideo quasi ignorata. --Non est igitur Dominus Jesus Christus, qui scrutans corda et renes Deus est, in ea naturae infirmitate, (ut) ne nesciat, cum hoc ipsum ex naturae scientia intelligatur esse, quod nescit.

PL 10, 333C

何も知らないことのないキリストは、経綸のために、知らないかのように語る。日の知は隠されており、そのため知られないかのようにされる。――それゆえ、主イエス・キリスト、心と腎を探る神は、知らないことがあるような(「ように」を補え)本性の弱さのうちにはない。彼が知らないというまさにそのことが、本性の知から理解されるからである。

De Trinitate libri XII 9.66.2

2

Quod si qui forte ignorationem ei deputabunt, ab eo qui sciat cogitationes eorum dici sibi metuant. Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?

PL 10, 333C

もし誰かが彼に無知を帰すなら、彼らは、自分たちの思いを知る者から、こう言われることを恐れよ。「なぜ汝らは、心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。

De Trinitate libri XII 9.66.3

3

Nam cum cogitationum gestorumque non ignarus cognitor interdum de cogitatis gestisque quasi ignarus interrogat, velut de tactu fimbriae mulierem, vel de dictorum dissensione Apostolos, vel de sepulcro Lazari flentes: non nesciens intelligendus est nescire, sed loquens.

PL 10, 334A

思いと行いを知らないのではない知る者が、ときに、思いや行いについて、知らない者のように問うことがある。衣の縁に触れた女について、あるいは語られたことをめぐる使徒たちの不一致について、あるいはラザロの墓のことで泣く者たちについて、である。その場合、彼は知らないのではなく、語っているのだと理解されるべきである。

De Trinitate libri XII 9.66.4

4

Neque enim natura fert, ut qui absens Lazarum mortuum sepultumque sciat, sepulcri locum nesciat; et qui cogitationes videt, mulieris fidem non cognoverit, et qui necessitatem non habet de aliquo interrogandi (Joan. XVI, 30) , dissensionem Apostolorum ignoraverit.

PL 10, 334A

離れていながら、ラザロが死んで葬られたことを知る者が、墓の場所を知らない、思いを見る者が、女の信仰を知らなかった、誰かについて問う必要を持たない者(ヨハネ16:30)が、使徒たちの不一致を知らなかった、というのは、本性が許さない。

De Trinitate libri XII 9.66.5

5

Sed ei, qui novit omnia, ea ipsa quae non nescit, dispensatio est aliquando nescire se loqui: dum aut apud Abraham scientia dissimulatur in tempus, aut apud stultas virgines et iniquitatis operarios cognitio negatur indignis, aut in sacramento filii hominis, interrogatio ignorantis ex homine est: in his se omnibus veritati corporeae nativitatis accommodans, quibus naturae nostrae infirmitas detinetur; non (ita) ut infirmis esset ex natura qui Deus est, sed ut infirmitates sibi hominum Deus homo natus assumpserit, assumpserit autem ita, non ut in naturam infirmam natura indemutabilis sit redacta, sed ut in natura indemutabili susceptionis esset sacramentum: dum et qui erat Deus, homo est; nec Deus destitit manere, qui homo est.

PL 10, 334A

すべてを知る者にとって、知らないわけではないそのことを、ときに自分は知らないと語ることは、経綸である。アブラハムのもとでは知が時に至るまで隠され、愚かな乙女たちや不法を働く者たちのもとでは、認識が値しない者に対して拒まれ、人の子の秘義においては、無知の者の問いが人から出る、というふうにである。これらすべてにおいて、彼は、我々の本性の弱さが引き止められている、その体をとる誕生の真実に自らを合わせたのであって、神である者が本性から弱かったという(「そのように」を補え)ことではない。神であって人として生まれた者が、人々の弱さを自ら身に受けたのであり、しかも、変わることのない本性が弱い本性へと引き下げられたのではなく、変わることのない本性のうちに、受けることの秘義があるようにしたのである。神であった者が人であり、人である者が神であることをやめなかったのである。

De Trinitate libri XII 9.66.6

6

Agens itaque se atque confirmans hominem natum, manens Deus Verbum, saepissime in ea est professione, qua homo est, cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum: cum ea nescit, quae aut non sint in tempore confitenda, aut non agnoscuntur ad meritum.

PL 10, 334B

こうして、彼は、生まれた人として自らを行い確かにしつつ、言葉なる神にとどまり、最も頻繁に、人である限りの宣言のうちにある。もっとも、神の証言が、しばしば人のそれのようになる場合でもある〔cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum の意味は取りにくい。上のように解した〕。それは、時において告白されるべきでないこと、あるいは功績のために認められないことを、彼が知らないとするときである。