ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LIV 第IX巻 第LIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 324B · 11 sectiones

De Trinitate libri XII 9.54.1

1

Pater ut auctor doni, major: Filius, cui totum dat quod est, non minor. --Sed si forte hinc inaequalis videtur, quia ei post evacuationem formae Dei donatur hoc nomen, calumnia haec sacramentum assumptae humilitatis ignorat.

PL 10, 324B

父は賜物の源として大きい。父が自らであるすべてを与える子は、小さくない。――しかし、神の形が空しくされたのちにこの名が彼に与えられることから、彼が不等に見えるかもしれないが、この中傷は、身に受けた謙卑の秘義を知らない。

De Trinitate libri XII 9.54.2

2

Si enim nativitas hominis naturam novam intulit, et humilitas formam demutavit sub assumptione servili; nunc donatio nominis, formae reddit aequalitatem. Quid enim donatum sit quaere.

PL 10, 324B

人の誕生が新しい本性をもたらし、謙卑が、僕の身に受けたことのもとで姿を変えたのであるなら、今や名の賜与が、形に等しさを返す。では、何が与えられたのかを問え。

De Trinitate libri XII 9.54.3

3

Si enim hoc donatum, quod Dei est; naturae hujus donum ignobilitatem divinae illi non invehit naturae. Denique hoc nunc, quod donatur ei nomen, etsi habeat doni sacramentum, non tamen habet in dono nominis nomen alienum.

PL 10, 324B

与えられたものが神に属するものであるなら、この本性の賜物は、神のあの本性に卑しさをもたらさない。ともかく、今彼に与えられるこの名は、賜与の秘義を持つとはいえ、名の賜与において他人の名を持つのではない。

De Trinitate libri XII 9.54.4

4

Donatur enim Jesu, ut ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant, omnisque lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10) . Confessionis ergo hujus honor donatur ut in gloria Dei Patris sit confitendus.

PL 10, 324B

イエスには、天のものも地のものも冥界のものも彼にひざまずき、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するように、与えられるからである(フィリピ2:10)。それゆえ、この告白の栄誉が、彼が父なる神の栄光のうちに告白されるべき者であるように、与えられるのである。

De Trinitate libri XII 9.54.5

5

Audis itaque: Pater major me est (Joan. XIV, 28) ? Scito eum, de quo ob meritum obedientiae dictum est: Et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9) .

PL 10, 324C

では汝は、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)を聞くのか。従順の功績のゆえに、こう語られた者のことだと知れ。「そして、あらゆる名にまさる名を彼に与えた」(フィリピ2:9)。

De Trinitate libri XII 9.54.6

6

Audi rursum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11) . Honorem donatae confessionis intellige, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris.

PL 10, 324C

また聞け。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)、また「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)、また「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)。与えられた告白の栄誉を理解せよ。主イエスは、父なる神の栄光のうちにあるからである。

De Trinitate libri XII 9.54.7

7

Quando igitur illud est, Pater major me est? Nempe tum, cum donatur ei nomen super omne nomen. At contra quando est, Ego et Pater unum sumus? Nempe cum omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris.

PL 10, 325A

では、「父は私より大きい」とはいつのことか。まさに、あらゆる名にまさる名が彼に与えられるときである。逆に、「私と父とは一つである」とはいつのことか。まさに、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するときである。

De Trinitate libri XII 9.54.8

8

Si igitur donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem minor Filius est? Major itaque donans est; sed minor jam non est, cui unum esse donatur. Si non hoc donatur Jesu, ut confitendus sit in gloria Dei patris; minor Patre est.

PL 10, 325A

もし与える者の権威によって父が大きいのなら、賜物の告白によって子は小さいのか。それゆえ、与える者は大きい。だが、一つであることを与えられた者は、もはや小さくない。もしイエスに、父なる神の栄光のうちに告白されるべき者であることが与えられないのなら、彼は父より小さい。

De Trinitate libri XII 9.54.9

9

Si autem in ea gloria donatur ei esse, qua Pater est; habes et in donantis auctoritate quia major est, et in donati confessione quia unum sunt.

PL 10, 325A

しかし、父がそのうちにいるあの栄光のうちにあることが彼に与えられるのなら、与える者の権威においては父が大きく、与えられた者の告白においては両者が一つである、ということになる。

De Trinitate libri XII 9.54.10

10

Major itaque Pater Filio est: et plane major, qui tantum donat esse, quantus ipse est; cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in formam suam generat, quem rursum de forma servi in formam Dei renovat; quem in gloria sua secundum Spiritum Christum Deum natum, donat rursum esse in gloria sua secundum carnem Jesum Christum Deum mortuum.

PL 10, 325B

それゆえ、父は子より大きい。しかも明らかに、自らと同じだけ大きくあることを与えるのだから、大きい。父は、生まれざることの像であることを、誕生の秘義によって子に分かち与え、子を自らから自らの形へと生み、僕の形から神の形へと再び新たにする。そして、霊に従っては自らの栄光のうちに神として生まれたキリストを、肉に従っては自らの栄光のうちに、死んだ神なるイエス・キリストとして、再び存在するように与えるのである。

De Trinitate libri XII 9.54.11

11

Causam igitur ostendit, cur si eum diligerent, gauderent quod ad Patrem vadit, quia Pater major esset.

PL 10, 325B

それゆえ彼は、もし彼らが彼を愛しているなら、彼が父のもとへ行くことを喜ぶはずであるその理由を示している。父が大きいからである。