ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XLIV 第IX巻 第XLIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 316B · 12 sectiones

De Trinitate libri XII 9.44.1

1

Sabbati violati crimen. Qui amoveatur. Non aliud Patris ac Filii opus. Crimen alterum ob praesumptam Dei aequalitatem. --Hinc autem primum responsionis necessitas orta est: Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere, quoniam haec faciebat sabbato (Joan. V, 16) .

PL 10, 316B

安息日を破ったという罪状。それはいかに取り除かれるか。父と子の業は別のものではない。神との等しさを僭称したという第二の罪状。――ここから、答えの必要が最初に生じた。「そしてこのために、ユダヤ人はイエスを迫害し、彼を殺そうとした。彼がこれらのことを安息日に行っていたからである」(ヨハネ5:16)。

De Trinitate libri XII 9.44.2

2

Ira itaque eorum usque ad cupiditatem interficiendi cum accendebatur, propter opera sabbato gesta. Sed et videamus quid Dominus responderit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17) . Quod rogo istud opus Patris est, haeretice, demonstra.

PL 10, 316B

こうして、彼らの怒りは、安息日になされた業のゆえに、殺したいという欲望にまで燃え上がった。しかし、主が何と答えたかを見よう。「私の父は今に至るまで働いており、私も働く」(ヨハネ5:17)。異端者よ、これが父のどの業なのか、示せ。

De Trinitate libri XII 9.44.3

3

Per Filium enim et in Filio omnia sunt, et visibilia et invisibilia. Et tu, qui ultra Evangelia sapis, necesse est ut aliis aliquibus arcanorum doctrinis cognitionem paterni operis adeptus sis, ut operantem nobis Patrem ostendas.

PL 10, 316B

万物は、見えるものも見えないものも、子によって、子のうちにあるからである。しかも汝は、福音書を越えて知恵を働かせる者であるから、我々に働く父を示すために、何か別の秘められた教えによって、父の業の認識を得たに違いない。

De Trinitate libri XII 9.44.4

4

Quod si Pater operatur in Filio, secundum quod ipse ait: Verba, quae ego loquor vobis, non ego loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10) . Videsne quid hoc sit: Pater meus usque modo operatur?

PL 10, 316C

もし父が子のうちで働くのなら、それは彼自身がこう言うとおりである。「私が汝らに語る言葉は、私が語るのではない。私のうちにとどまる父自身が、その業を行う」(ヨハネ14:10)。「私の父は今に至るまで働いている」とは何か、汝は分かるか。

De Trinitate libri XII 9.44.5

5

Hoc enim ideo ait, ut paternae in se naturae intelligeretur potestas, in sabbati opere potestatis suae usa natura.

PL 10, 316C

彼がこう言ったのは、自らのうちにある父の本性の権力が理解されるためであり、その本性は安息日の業において自らの権力を用いたのである。

De Trinitate libri XII 9.44.6

6

Cum enim in se operetur operante Pater, ipse necesse est Patre operante operetur: atque ideo ait: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17) , ut ipsum illud hoc praesens dictorum atque gestorum per se opus, paternae in se naturae existimaretur operatio.

PL 10, 316C

父が働くとき、彼自身のうちで働くのであるから、彼自身も、父が働くときに働かねばならない。それゆえ彼は「私の父は今に至るまで働いている」(ヨハネ5:17)と言った。それは、語られ行われたこの当面の業そのものが、自らのうちにある父の本性の働きと考えられるようにするためである。

De Trinitate libri XII 9.44.7

7

Id enim, quod usque modo operatur, unum atque idem dicti temporisque momentum est; ut non aliud aliquod opus esse Patris, quam suum hoc quod agit, crederetur: cum per id, quod usque modo Pater operatur, haec ipsa esset Patris sub eodem tempore sermonis operatio.

PL 10, 317A

「今に至るまで働く」ということは、語られた時の、一つの同じ時点である。それゆえ、父の業が、彼が今行っているこの業のほかに何かあるとは信じられないようにされた。「父が今に至るまで働いている」ということによって、まさにこの業が、語りと同じ時における父の働きであったからである〔cum per id 以下の構文は定かでない〕。

De Trinitate libri XII 9.44.8

8

Ac ne fides, intra cognitionem tantum Patris relicta, a vitae aeternae spe abesset; continuo subjecit: Et ego operor: ut hoc ipsum, quod modo operatur Pater, operetur et Filius.

PL 10, 317A

また、信仰が父の認識のうちにのみ残されて永遠の命の希望から離れることのないよう、彼はただちに付け加えた。「私も働く」。今父が働いているこのことを、子もまた働くためである。

De Trinitate libri XII 9.44.9

9

Ac sic perfectam fidem docuit, cum id, quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id, quod operatur Pater operatur et Filius, extra singularis sit unionem.

PL 10, 317A

こうして彼は、今あることが同じ時の業であり、父が働くことを子も働くのであって、しかもそれが単一者の合一の外にある〔non の脱落も疑われるが、底本どおり「単一者の合一の外」と読んだ〕ことにおいて、完全な信仰を教えた。

De Trinitate libri XII 9.44.10

10

Sed geminatus est audientium dolor: id enim sequitur: Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid. 18) .

PL 10, 317A

しかし、聞く者たちの痛みは二重になった。続いてこう記されているからである。「このために、ユダヤ人はいっそう彼を殺そうとした。彼が安息日を破っていただけでなく、神を自分自身の父と呼び、自らを神と等しくしたからである」(ヨハネ5:18)。

De Trinitate libri XII 9.44.11

11

Et hic rursum admonebo, et Evangelistae judicio, et communi humani generis assensu, filium in paternae naturae aequalitate esse: aequalitatem autem non nisi ex eadem esse natura; quia nativitas non habeat aliunde quod maneat, et omnis generatio a generante se non sit aliena; dum ad id quod manet, subsistit ex eodem.

PL 10, 317B

ここでも私は、福音書記者の判断と人類の共通の同意とによって、子が父の本性との等しさにあることを、改めて告げておく。等しさは同じ本性からでなければ生じない。誕生には、とどまるべきものを他所から得ることはなく、あらゆる生成は生成させる者に対して疎遠ではなく、とどまるものへと至るとき、同じものから存立するからである〔dum ad id quod manet, subsistit ex eodem の取り方は定かでない〕。

De Trinitate libri XII 9.44.12

12

Huic igitur duplicatae indignationi videamus quid Dominus responderit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Joan. V, 19) .

PL 10, 317B

では、この二重の憤りに対して主が何と答えたか見よう。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない。彼が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。