De Trinitate libri XII 1.21.1
Quid contineat liber secundus. --Post hunc enim primi hujus sermonis libellum, sequens ita sacramentum edocet divinae generationis, ut baptizandi in Patre et Filio et Spiritu sancto non ignorent nominum veritatem, neque vocabulis intelligentiam confundant, sed unumquodque ita sensu concipiant, ut est ac nuncupatur; agnituri absolutissime in iis quae dicta sunt, quod neque non ipsa veritas sit nominis, neque non nomen sit veritatis.
PL 10, 39B第二巻に含まれるもの。――この第一の論の巻のあと、続く巻は、神的な生成の秘義を教える。それは、父と子と聖なる霊において洗礼を受ける者たちが、名の真実を知らずにいることなく、言葉によって理解を混乱させることなく、それぞれを、あるがまま、呼ばれるがままに理解によって受け取るためである。語られたことにおいて、真実そのものが名の真実でないことはなく、名が真実の名でないこともないことを、最も完全に知るであろう。