De Trinitate libri XII 11.13.1
Quem patrem habebat quia natus, coepit habere Dominum cum factus est servus. --Dispensatio itaque magni et pii sacramenti, nativitatis divinae Patrem, insuper etiam conditionis assumptae Dominum fecit: dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma servi.
PL 10, 408A彼が生まれたゆえに父としていた者を、僕となったとき、主としても持つようになった。――そこで、大いなる敬虔な秘義の経綸は、神的な誕生の父を、さらに身に受けた境遇の主ともした。神の形にあった者が、僕の形において見いだされたからである。
De Trinitate libri XII 11.13.2
Servus enim non erat, cum esset secundum spiritum Deus Dei filius. Et secundum commune judicium, ubi non est servus, neque dominus est.
PL 10, 408A霊に即しては神の子である神であったとき、彼は僕ではなかった。そして一般の判断によれば、僕のいないところに主もいない。
De Trinitate libri XII 11.13.3
Deus quidem et pater nativitatis est unigeniti Dei: sed ad id, quod servus est, non possumus nonnisi tunc ei dominum deputare, cum servus est: quia si cum ante per naturam non erat servus, et postea secundum naturam esse quod non erat coepit; non alia dominatus causa intelligenda est, quam quae exstitit servitutis; tunc habens ex naturae dispensatione dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se servum.
PL 10, 408B確かに神は、独り子なる神の誕生の父でもある。だが、彼が僕であるという点については、彼が僕であるときにしか、我々は彼に主を帰することができない。以前は本性において僕でなかったが、後に、なかったものであることを本性に即して始めたのであれば、主であることの原因は、僕であることが生じた原因以外に解されるべきではないからである。彼が本性の経綸によって主を持つのは、人を身に受けることによって自らを僕として差し出したときである。