De Trinitate libri XII 11.48.1
Filius indemutabilis. Exinaniens se non est demutatus. Deum esse omnia in omnibus profectus noster est. --Sed ne in unigenitum quidem Deum demutandae naturae cadit necessitas. Deus enim est, quod plenae ac perfectae divinitatis est nomen.
PL 10, 431B子は変わることがない。自らを空しくしても、変えられなかった。神がすべてにおいてすべてであることは、我々の進展である。――しかし独り子なる神にも、本性を変えねばならない必然は当たらない。神とは、充満し完全な神性の名だからである。
De Trinitate libri XII 11.48.2
Nam ut superius docuimus, et repetitae gloriae significatio, et subjectionis causa est, ut sit Deus omnia in omnibus; esse autem Deum omnia in omnibus, sacramentum est, non necessitas.
PL 10, 431C先に我々が教えたように、再び受ける栄光の意味も、服従の理由も、神がすべてにおいてすべてとなるためということにある。神がすべてにおいてすべてであることは、秘義であって、必然ではない。
De Trinitate libri XII 11.48.3
In forma enim Dei manens formam servi assumpsit, non demutatus, sed se ipsum exinaniens, et intra se latens, et intra suam ipse vacuefactus potestatem: dum se usque ad formam temperat habitus humani, ne potentem immensamque naturam assumptae humilitatis non ferret infirmitas; sed in tantum se virtus incircumscripta moderaretur, in quantum oporteret eam usque ad patientiam connexi sibi corporis obedire.
PL 10, 431C彼は神の形にとどまりつつ僕の形を身に受けた。変わったのではなく、自らを空しくし、自らのうちに隠れ、自らの権力の内で自らを空にしたのである。人の姿の形にまで自らを調整したのは、身に受けた卑しさの弱さが、権能ある無限の本性に耐えないことのないようにするためであり、限られることのない力が、自らに結ばれた体が苦しみを耐え忍ぶに至るまで従う必要がある限りにおいて、自らを抑えるためであった。
De Trinitate libri XII 11.48.4
Quod autem se ipsum intra se vacuefaciens continuit, detrimentum non attulit potestati; cum intra hanc exinanientis se humilitatem, virtute tamen omnis exinanitae intra se usus sit potestatis.
PL 10, 432A自らのうちで自らを空にしつつ自らを保ったことは、権力を損なわなかった。自らを空しくするこの卑しさのうちにありつつも、それでもなお、自らのうちで空しくされた権力全体の力を用いたのである〔virtute … omnis exinanitae intra se usus sit potestatis の取り方は定かでない〕。