ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput LVI 第XII巻 第LVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 469B · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 12.56.1

1

Inenarrabilis est. --Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenarrabiles sunt loquelae.

PL 10, 469B

言い表しえない者である。――私にとっては、私のために語る言葉が私に言い表しえない者が、言い表しえないのである。

De Trinitate libri XII 12.56.2

2

Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia.

PL 10, 470A

汝の独り子が永遠の時の前に汝から生まれたことにおいて、言葉のあらゆる曖昧さと理解の困難が止み、ただ生まれたということだけが残る。それと同じように、汝の聖なる霊が、汝から彼を通して出ることを、私は理解によっては知覚しないが、意識において保っている。

De Trinitate libri XII 12.56.3

3

In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum, Unigenito tuo dicente: Ne mireris quod dixerim tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo eat.

PL 10, 470A

汝の霊的なことについて、私は鈍い。汝の独り子が言うからである、「私が汝に、汝らは新たに生まれねばならないと言ったことを驚くな。霊は望むところに吹く。汝はその声を聞くが、どこから来てどこへ行くかを知らない。」

De Trinitate libri XII 12.56.4

4

Sic est omnis qui natus est ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 7, 8) . Regenerationis meae fidem obtinens nescio: et quod ignoro, jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi.

PL 10, 470A

「水と聖なる霊から生まれた者はみな、そのとおりである」(ヨハネ3:7、8)。私は、自分の再生の信仰を保ちつつ、知らない。そして知らないことを、すでに保っている。私の理解なしに、私は再び生まれ、その再び生まれる働きを受けるのである。

De Trinitate libri XII 12.56.5

5

Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa; sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor?

PL 10, 470A

霊には様式がない。望むときに、望むことを、望むところで語る。その来ることと去ることの原因は、共にいる者の意識のもとにあるにもかかわらず、知られない。そのような霊の本性を、私は被造物のうちに数え、その起源を定義で限るだろうか。

De Trinitate libri XII 12.56.6

6

Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3) . Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia Paulus enumerat (Coloss. I, 16) .

PL 10, 470B

確かに、万物は子を通して作られた。初めに、神である汝のもとにいた、神なる言葉である子を通してである、と汝のヨハネは語る(ヨハネ1:1、3)。しかしパウロは、天と地の見えるものも見えないものも、すべてが彼のうちに造られたと数え上げる(コロサイ1:16)。

De Trinitate libri XII 12.56.7

7

Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret.

PL 10, 470B

そして、万物がキリストのうちに、キリストを通して造られたと記しながら、聖なる霊については、この霊を汝のものと言ったことで、自分に十分な表示だと考えた。

De Trinitate libri XII 12.56.8

8

Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.

PL 10, 471A

汝によってとくに選ばれたこれらの人々と共に、私は次のように感じよう。彼らに従って、私の理解の感覚を越えて、汝の独り子について、生まれた者であること以外は言わないのと同じく、人間の才知の見解を越えて、彼らに従って、汝の聖なる霊について、汝の霊であること以外は語らない。私には言葉の空しい争いではなく、ためらわない信仰の揺らがない告白があるように。