De Trinitate libri XII 6.26.1
Proprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse. --Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint.
PL 10, 177B子の固有性が名に加えられる。業が、彼が子であることを証しする。――それゆえ、本性の単純な告白だけでも、名が示している。「これは私の子である」と言われた者、また「私の父」と言われた相手が、呼ばれているとおりのものであると。それでもなお、子における名が養子の名でも、父における名が栄誉の名でもないように、子を通して、子という名に加えられた固有性がいかなるものかを、我々は見よう。
De Trinitate libri XII 6.26.2
Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27) .
PL 10, 177C彼は言う。「すべては私の父から私に授けられた。子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子と、子が啓示しようと望む者のほかにない」(マタイ2:27)〔底本の引照は II, 27。11:27 の誤りらしい〕。
De Trinitate libri XII 6.26.3
Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit.
PL 10, 177C「これは私の子である」「私の父」と言われたことに、「子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子のほかにない」は合致するか。実際、子が父によって知られる、あるいは父が子によって知られることは、相互の証言によるのでなければ不可能であった。
De Trinitate libri XII 6.26.4
Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum.
PL 10, 177C声は天からある。子の言葉もある。子は、父と同様に知られえない。すべてが彼に授けられた。そしてすべてのうちに、除外されたものは何も理解されない。
De Trinitate libri XII 6.26.5
Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt.
PL 10, 178Aもし権力が等しくされ、認識の秘密が等しく、本性が名のうちにあるなら、私は問う。力は権力において、困難は認識において異ならない者たちが、呼ばれているとおりのものでないとは、どうしてありうるのか。
De Trinitate libri XII 6.26.6
Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit.
PL 10, 178Aそれゆえ、神は呼称において偽らず、父も子も自らについて偽らない。そして、名への信がこれらにおいていかなるものかを、受け取るがよい。